Fondare 334 Risultati per: Magna Tribulationis
Et venerunt usque Ephron. Et haec civitas magna in via, munita valde; non erat declinare ab ea dextera vel sinistra, sed per mediam iter erat. (Liber I Maccabaeorum 5, 46)
et fugati sunt Iosephus et Azarias et impulsi sunt usque in fines Iudaeae, et ceciderunt illo die de populo Israel ad duo milia viri; et facta est fuga magna in populo, (Liber I Maccabaeorum 5, 60)
Et restiterunt ei in proelium. Et fugit inde et abiit cum tristitia magna, ut reverteretur in Babyloniam. (Liber I Maccabaeorum 6, 4)
Et erat illic per dies multos, quia renovata est in eo tristitia magna, et arbitratus est se mori. (Liber I Maccabaeorum 6, 9)
et dixi in corde meo: Quousque tribulationis deveni et tempestatis magnae, in qua nunc sum? Quia iucundus eram et dilectus in potestate mea! (Liber I Maccabaeorum 6, 11)
Cognovi quia propterea invenerunt me mala ista; et ecce pereo tristitia magna in terra aliena”. (Liber I Maccabaeorum 6, 13)
et iuravit cum ira dicens: “Nisi traditus fuerit Iudas et exercitus eius in manus meas continuo, et erit, si regressus fuero in pace, succendam domum istam”. Et exiit cum ira magna. (Liber I Maccabaeorum 7, 35)
Et laetatus est populus valde; et egerunt diem illam in laetitia magna (Liber I Maccabaeorum 7, 48)
et possederunt omnem locum consilio suo et patientia — et locus erat longe distans ab eis — et reges, qui supervenerant eis ab extremis terrae, donec contriverunt eos et percusserunt eos plaga magna; ceteri autem dant eis tributum omnibus annis; (Liber I Maccabaeorum 8, 4)
In diebus illis facta est fames magna valde, et tradidit se regio cum ipsis. (Liber I Maccabaeorum 9, 24)
Et facta est tribulatio magna in Israel, qualis non fuit ex die, qua non est visus propheta illis. (Liber I Maccabaeorum 9, 27)
Post haec verba renuntiatum est Ionathae et Simoni fratri eius quia filii Iambri faciunt nuptias magnas et ducunt sponsam ex Nadabath filiam unius de magnis principibus Chanaan cum ambitione magna. (Liber I Maccabaeorum 9, 37)