Fondare 446 Risultati per: Mãe
Dixitque ad Deum: “Utinam Ismael vivat coram te”. (Liber Genesis 17, 18)
Super Ismael quoque exaudivi te: ecce benedicam ei et crescere faciam et multiplicabo eum vehementissime; duodecim duces generabit, et faciam illum in gentem magnam. (Liber Genesis 17, 20)
Tulit ergo Abraham Ismael filium suum et omnes vernaculos domus suae universosque, quos emerat: cunctos mares ex omnibus viris domus suae; et circumcidit carnem praeputii eorum statim in ipsa die, sicut praeceperat ei Deus. (Liber Genesis 17, 23)
et Ismael filius eius tredecim annos impleverat tempore circumcisionis suae. (Liber Genesis 17, 25)
Eadem die circumcisus est Abraham et Ismael filius eius; (Liber Genesis 17, 26)
Dixitque Dominus: “Si invenero Sodomae quinquaginta iustos in medio civitatis, dimittam omni loco propter eos”. (Liber Genesis 18, 26)
Prius autem quam irent cubitum, viri civitatis, viri Sodomae, vallaverunt domum a iuvene usque ad senem, omnis populus simul. (Liber Genesis 19, 4)
dixitque ad eos: “Si placet animae vestrae, ut sepeliam mortuum meum, audite me et intercedite pro me apud Ephron filium Seor, (Liber Genesis 23, 8)
Et sepelierunt eum Isaac et Ismael filii sui in spelunca Machpela, quae sita est in agro Ephron filii Seor Hetthaei e regione Mambre, (Liber Genesis 25, 9)
Hae sunt generationes Ismael filii Abrahae, quem peperit ei Agar Aegyptia famula Sarae. (Liber Genesis 25, 12)
Et haec nomina filiorum Ismael in vocabulis et generationibus suis: primogenitus Ismaelis Nabaioth, dein Cedar et Adbeel et Mabsam, (Liber Genesis 25, 13)
Isti sunt filii Ismaelis, et haec nomina eorum per vicos et mansiones eorum: duodecim principes tribuum suarum. (Liber Genesis 25, 16)