Fondare 932 Risultati per: Lie
Fuit Iephte Galaadites vir fortissimus, filius meretricis mulieris, quem genuit Galaad. (Liber Iudicum 11, 1)
Exaudivitque Deus precantem Manue, et venit rursum angelus Dei ad mulierem sedentem in agro. Manue autem maritus eius non erat cum ea. (Liber Iudicum 13, 9)
Qui surrexit et secutus est uxorem suam veniensque ad virum dixit ei: “Tu es, qui locutus es mulieri?”. Et ille respondit: “Ego sum”. (Liber Iudicum 13, 11)
Cui respondit mulier: “Si Dominus nos vellet occidere, de manibus nostris holocaustum et oblationem non suscepisset nec ostendisset nobis haec omnia neque talia dixisset”. (Liber Iudicum 13, 23)
Descendit igitur Samson in Thamna vidensque ibi mulie rem de filiabus Philisthim (Liber Iudicum 14, 1)
ascendit et nuntiavit patri suo et matri dicens: “Vidi mulierem in Thamna de filiabus Philisthinorum, quam quaeso ut mihi accipiatis uxorem”. (Liber Iudicum 14, 2)
Cui dixerunt pater et mater sua: “Numquid non est mulier in filiabus fratrum tuorum et in omni populo meo, quia vis accipere uxorem de Philisthim, qui incircumcisi sunt?”. Dixitque Samson ad patrem suum: “Hanc mihi accipe, quia placuit oculis meis”. (Liber Iudicum 14, 3)
Descenditque et locutus est mulieri, quae placuerat oculis eius. (Liber Iudicum 14, 7)
Descendit itaque pater eius ad mulierem, et fecit ibi Samson convivium; sic enim iuvenes facere consuerant. (Liber Iudicum 14, 10)
Dixeruntque Philisthim: “Quis fecit hanc rem?”. Quibus dictum est: “Samson gener Thamnathaei, quia tulit uxorem eius et alteri tradidit, haec operatus est”. Ascenderuntque Philisthim et combusserunt tam mulierem quam patrem eius. (Liber Iudicum 15, 6)
Abiit Samson in Gazam et vidit ibi meretricem mulie rem ingressusque est ad eam. (Liber Iudicum 16, 1)
Post haec amavit mulierem, quae habitabat in valle Sorec et vocabatur Dalila. (Liber Iudicum 16, 4)