Fondare 269 Risultati per: Libro Vitae
Et omnibus diebus tuis, fili, Dominum in mente habe et noli velle peccare et praeterire praecepta illius. Iustitiam fac omnibus diebus vitae tuae et noli ire in vias iniquitatis, (Liber Thobis 4, 5)
Et accersivit Raguel Saram filiam suam, et accessit ad illum. Et, apprehensa manu illius, tradidit eam illi et dixit: “Duc secundum legem et iudicium, quod scriptum est in libro Moysis dari tibi uxorem. Habe et duc ad patrem tuum sanus. Et Deus caeli det vobis bonum iter et pacem”. (Liber Thobis 7, 12)
Et osculatus est Saram filiam suam et dixit illi: “Filia, honorem habe socero tuo et socrui tuae, quia ipsi amodo sunt parentes tui tamquam hi qui te genuerunt. Vade in pacem, filia! Audiam de te auditionem bonam in vita mea”. Et osculatus est eam et dimisit illos. Et Edna dixit Thobiae: “Fili et frater dilecte, te restituat Dominus caeli, et videam filios tuos et Sarae filiae meae, antequam moriar, ut delecter coram Domino. Ego trado tibi filiam meam tamquam depositum, ut non vexes eam omnibus diebus vitae tuae. Vade, fili, in pacem. Ego mater tua amodo, et Sara soror tua. Bene dirigamur omnes in ipso omnibus diebus vitae nostrae”. Et osculata est ambos et dimisit illos sanos. (Liber Thobis 10, 12)
Et discessit Thobias a Raguel gaudens et benedicens Dominum caeli et terrae, regem omnium, quia direxerat viam eius. Et benedixit Raguel et Ednae uxori eius et dixit eis: “Fiat mihi honorare vos tamquam parentes meos omnibus diebus vitae vestrae”. (Liber Thobis 10, 13)
Ego et anima mea regi caeli laetationes dicimus, et anima mea laetabitur omnibus diebus vitae suae. (Liber Thobis 13, 7)
Et abstulit cilicium, quod induerat, et exuit se vestimenta viduitatis suae et lavit corpus suum aqua et unxit se unguento spisso et pectinavit capillos capitis sui et imposuit mitram super caput suum et induit se vestimenta iucunditatis suae, quibus vestiebatur in diebus vitae viri sui Manasses. (Liber Iudith 10, 3)
Et ego venio ad faciem Holofernis principis militiae virtutis vestrae, ut renuntiem ei verba veritatis et ostendam ante faciem ipsius viam, per quam vadat et dominetur universae montanae, et non discumveniat ex viris eius caro una, nec spiritus vitae”. (Liber Iudith 10, 13)
et multi concupierunt eam, et non cognovit vir illam omnibus diebus vitae eius, ex qua die mortuus est Manasses maritus illius et appositus est ad populum suum. (Liber Iudith 16, 22)
Quaesitum est et inventum, et appensus uterque eorum in patibulo; mandatumque est libro annalium coram rege. (Liber Esther 2, 23)
Festinabant cursores, qui missi erant, regis imperium explere; statimque in Susan pependit edictum, rege et Aman celebrante convivium, dum civitas ipsa esset conturbata. (15a) Et convivium fecerunt omnes gentes; rex autem et Aman, cum introisset regiam, cum amicis luxuriabatur. (15b) Ubicumque igitur proponebatur exemplum epistulae, ploratio et luctus ingens fiebat apud omnes Iudaeos. (15c) Et invocabant Iudaei Deum patrum suorum et dicebant: (15d) “Domine Deus, tu solus Deus in caelo sursum, et non est alius Deus praeter te. (15e) Si enim fecissemus legem tuam et praecepta, habitassemus cum securitate et pace per omne tempus vitae nostrae. (15f) Nunc autem, quoniam non fecimus praecepta tua, venit super nos omnis tribulatio ista. (15g) Iustus es et clemens et excelsus et magnus, Domine, et omnes viae tuae iudicia. (15h) Et nunc, Domine, non des filios tuos in captivitatem neque uxores nostras in violationem neque in perditionem, qui factus es nobis propitius ab Aegypto usque nunc. (15i) Miserere principali tuae parti et non tradas in infamiam hereditatem tuam, ut hostes dominentur nostri”. (Liber Esther 3, 15)
Ivit itaque Mardochaeus et fecit omnia, quae ei Esther mandaverat. (17a) Mardochaeus autem scidit vestimenta sua et substravit cilicium et cecidit super faciem suam in terram, et seniores populi, a mane usque ad vesperam (17b) et dixit: “Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob, benedictus es. (17c) Domine, Domine, rex omnipotens, in dicione enim tua cuncta sunt posita, et non est qui possit tuae resistere voluntati, si decreveris salvare Israel. (17d) Tu enim fecisti caelum et terram et quidquid mirabile caeli ambitu continetur; (17e) Dominus omnium es, nec est qui resistat maiestati tuae. (17f) Tu scis, Domine, quia libenter adorarem plantas pedum Aman pro salute Israel; (17g) hoc autem non feci, ne gloriam hominis ponerem super gloriam Dei mei, et alium non adorabo nisi te, Domine, Deus meus. (17h) Et non facio ea in arrogantia neque in gloriae cupiditate, Domine. Appare, Domine; manifestare, Domine! (17i) Et nunc, Domine rex, Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob, parce populo tuo, quia volunt nos inimici nostri perdere et delere hereditatem tuam. (17k) Ne despicias partem tuam, quam redemisti tibi de terra Aegypti. (17l) Exaudi deprecationem meam et propitius esto sorti tuae; et converte luctum nostrum in gaudium, ut viventes laudemus nomen tuum, Domine, et ne claudas ora te canentium”. (17m) Omnis quoque Israel ex totis viribus clamavit ad Dominum, eo quod eis certa mors impenderet. (17n) Esther quoque regina confugit ad Dominum pavens periculum mortis, quod imminebat. (17o) Cumque deposuisset vestes gloriae, suscepit indumenta luctus et pro unguentis superbiae implevit caput suum cinere et corpus suum humiliavit ieiuniis valde. (17p) Et cecidit super terram cum ancillis suis a mane usque ad vesperam et dixit: (17q) “Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob, benedictus es. Suffraga mihi soli et non habenti defensorem praeter te, Domine, (17r) quoniam periculum in manu mea est. (17s) Ego audivi ex libris maiorum meorum, Domine, quoniam tu Noe in aqua diluvii conservasti. (17t) Ego audivi ex libris maiorum meorum, Domine, quoniam tu Abrahae in trecentis et decem octo viris novem reges tradidisti. (17u) Ego audivi ex libris maiorum meorum, Domine, quoniam tu Ionam de ventre ceti liberasti. (17v) Ego audivi ex libris maiorum meorum, Domine, quoniam tu Ananiam, Azariam et Misael de camino ignis liberasti. (17x) Ego audivi ex libris maiorum meorum, Domine, quoniam tu Daniel de lacu leonum eruisti. (17y) Ego audivi ex libris maiorum meorum, Domine, quoniam tu Ezechiae, regi Iudaeorum, morte damnato et oranti pro vita misertus es et donasti ei vitae annos quindecim. (17z) Ego audivi ex libris maiorum meorum, Domine, quoniam tu Annae petenti in desiderio animae filii generationem donasti. (17aa) Ego audivi ex libris maiorum meorum, Domine, quoniam tu omnes complacentes tibi liberas, Domine, usque in finem. (17bb) Et nunc adiuva me solitariam et neminem habentem nisi te, Domine, Deus meus. (17cc) Tu nosti quoniam abominata est ancilla tua concubitum incircumcisorum. (17dd) Deus, tu nosti quoniam non manducavi de mensa exsecrationum et vinum libationum eorum non bibi. (17ee) Tu nosti quoniam a die translationis meae non sum laetata, Domine, nisi in te solo. (17ff) Tu scis, Deus, quoniam, ex quo vestimentum hoc super caput meum est, exsecror illud tamquam pannum menstruatae et non indui illud in die bona. (17gg) Et nunc subveni orphanae mihi et verbum concinnum da in os meum in conspectu leonis et gratam me fac coram eo et converte cor eius in odium oppugnantis nos, in perditionem eius et eorum, qui consentiunt ei. (17hh) Nos autem libera de manu inimicorum nostrorum; converte luctum nostrum in laetitiam et dolores nostros in sanitatem. (17ii) Surgentes autem supra partem tuam, Deus, fac in exemplum. (17kk) Appare, Domine; manifestare, Domine!”. (Liber Esther 4, 17)
Et mandatum Esther confirmavit praecepta Phurim et scriptum est in libro. (Liber Esther 9, 32)
