Fondare 2237 Risultati per: Lia
Et dixit: “Iustum est, ut accipias illam. Et audi me, frater, et loquar de puella hac nocte, ut accipiamus illam tibi uxorem et, cum reversi fuerimus ex Rages, faciemus nuptias eius. Scio autem quoniam Raguel non potest denegare illam tibi. Novit enim quia, si dederit illam viro alteri, morte periet, secundum iudicium libri Moysis, quia tibi aptum est accipere hereditatem et filiam illius magis quam omni homini. Et nunc, frater, audi me, et loquemur de hac puella hac nocte et desponsabimus illam tibi et, cum reversi fuerimus ex Rages, accipiemus illam et ducemus eam nobiscum in domum tuam”. (Liber Thobis 6, 13)
et timeo nunc, quoniam diligit illam et ipsam quidem non vexat, sed eum, qui illi voluerit propinquare, ipsum occidit. Unicus sum patri meo; ne forte moriar et deducam patris mei vitam et matris meae cum dolore super me in sepulcrum eorum. Sed neque alium filium habent, qui sepeliat illos”. (Liber Thobis 6, 15)
Et Edna uxor eius lacrimata est super eum, et Sara filia eorum lacrimata est et ipsa. (Liber Thobis 7, 8)
Et audivit Raguel hunc sermonem et dixit puero: “Manduca et bibe et suaviter tibi sit hac nocte. Non est enim homo, quem oporteat accipere Saram filiam meam nisi tu, frater. Similiter et mihi non licet eam dare alii viro nisi tibi, quia tu proximus mihi es. Verum autem tibi dicam, fili. (Liber Thobis 7, 10)
Et accersivit Raguel Saram filiam suam, et accessit ad illum. Et, apprehensa manu illius, tradidit eam illi et dixit: “Duc secundum legem et iudicium, quod scriptum est in libro Moysis dari tibi uxorem. Habe et duc ad patrem tuum sanus. Et Deus caeli det vobis bonum iter et pacem”. (Liber Thobis 7, 12)
“Forti animo esto, filia. Dominus caeli det tibi gaudium pro taedio tuo. Forti animo esto!”. Et exiit. (Liber Thobis 7, 17)
et dixit: “Mitte unam ex ancillis, et intrans videat an vivat; et, si mortuus est, ut sepeliamus illum, nemine sciente”. (Liber Thobis 8, 12)
Et vocavit Thobiam et iuravit illi et dixit ei: “Diebus quattuordecim hinc non recedes, sed hic manebis, manducans et bibens mecum, et laetificabis animam filiae meae multis afflictam doloribus. (Liber Thobis 8, 20)
Et ex eo, quod possideo, accipe partem dimidiam et vade sanus ad patrem tuum. Et alia dimidia pars, cum mortui fuerimus ego et uxor mea, vestra erit. Forti animo esto, fili! Ego pater tuus sum et Edna mater tua; et tui sumus nos et sororis tuae amodo et in perpetuum. Forti animo esto, fili!”. (Liber Thobis 8, 21)
Et abiit Raphael et quattuor pueri et duo cameli in Rages Mediae, et manserunt penes Gabael, et dedit illi Raphael chirographum eius et indicavit illi de Thobia filio Thobis quoniam accepit uxorem filiam Raguel et quia rogat illum ad nuptias. Et surrexit Gabael et protulit folles cum sigillis suis et numeravit pecuniam et composuit supra camelos. (Liber Thobis 9, 5)
Et illa dixit: “Tace a me; noli me seducere! Periit filius meus”. Et exsiliens circumspiciebat cotidie viam, qua filius eius profectus erat, et nihil gustabat; et, cum occidisset sol, introibat et lugebat lacrimans tota nocte et non dormiebat. Et, ut consummati sunt quattuordecim dies nuptiarum, quos iuraverat Raguel facere filiae suae, exiit ad illum Thobias et dixit: “Dimitte me. Scio enim quia pater meus et mater mea non credunt se adhuc visuros me. Nunc itaque peto, pater, ut dimittas me, et eam ad patrem meum; iam tibi indicavi quomodo illum reliquerim”. (Liber Thobis 10, 7)
Et osculatus est Saram filiam suam et dixit illi: “Filia, honorem habe socero tuo et socrui tuae, quia ipsi amodo sunt parentes tui tamquam hi qui te genuerunt. Vade in pacem, filia! Audiam de te auditionem bonam in vita mea”. Et osculatus est eam et dimisit illos. Et Edna dixit Thobiae: “Fili et frater dilecte, te restituat Dominus caeli, et videam filios tuos et Sarae filiae meae, antequam moriar, ut delecter coram Domino. Ego trado tibi filiam meam tamquam depositum, ut non vexes eam omnibus diebus vitae tuae. Vade, fili, in pacem. Ego mater tua amodo, et Sara soror tua. Bene dirigamur omnes in ipso omnibus diebus vitae nostrae”. Et osculata est ambos et dimisit illos sanos. (Liber Thobis 10, 12)