Fondare 2237 Risultati per: Lia
Igitur Thathanai dux regionis trans flumen et duces et consiliarii eius, secundum quod praeceperat Darius rex, sic diligenter exsecuti sunt. (Liber Esdrae 6, 13)
A facie enim regis et septem consiliatorum eius missus es, ut visites Iudaeam et Ierusalem secundum legem Dei tui, quae est in manu tua, (Liber Esdrae 7, 14)
et ut feras argentum et aurum, quod rex et consiliatores eius sponte obtulerunt Deo Israel, cuius in Ierusalem tabernaculum est. (Liber Esdrae 7, 15)
et in me inclinavit misericordiam regis et consiliariorum eius et cunctorum principum eius potentium. Et ego confortatus manu Domini Dei mei, quae erat in me, congregavi de Israel principes, qui ascenderent mecum. (Liber Esdrae 7, 28)
Hi sunt ergo principes familiarum et genealogia eorum, qui ascenderunt mecum in regno Artaxerxis regis de Babylone: (Liber Esdrae 8, 1)
De filiis Elam, Iesaias filius Athaliae, et cum eo septuaginta viri. (Liber Esdrae 8, 7)
appendique eis argentum et aurum et vasa: tributum domus Dei nostri, quod obtulerat rex et consiliatores eius et principes eius universusque Israel eorum, qui ibi inveniebantur. (Liber Esdrae 8, 25)
vigilate et custodite, donec appendatis coram principibus sacerdotum et Levitarum et ducibus familiarum Israel in Ierusalem, in habitaculis domus Domini”. (Liber Esdrae 8, 29)
Tulerunt enim de filiabus eorum sibi et filiis suis et commiscuerunt semen sanctum cum populis terrarum; manus etiam principum et magistratuum fuit in transgressione hac prima”. (Liber Esdrae 9, 2)
Nunc ergo filias vestras ne detis filiis eorum et filias eorum ne accipiatis filiis vestris et non quaeratis pacem eorum et prosperitatem eorum usque in aeternum, ut confortemini et comedatis, quae bona sunt terrae, et heredes habeatis filios vestros usque in saeculum”. (Liber Esdrae 9, 12)
Et surrexit Esdras ante domum Dei et abiit ad cubiculum Iohanan filii Eliasib et pernoctavit ibi; panem non comedit et aquam non bibit, lugebat enim transgressionem eorum, qui venerant de captivitate. (Liber Esdrae 10, 6)
Feceruntque sic filii transmigrationis. Et elegit Esdras sacerdos viros principes familiarum iuxta domus patrum eorum, omnes autem per nomina eorum, et sederunt in die primo mensis decimi, ut quaererent rem. (Liber Esdrae 10, 16)