Fondare 2237 Risultati per: Lia
Fratresque eorum per omnes cognationes Issachar robustissimi ad pugnandum octoginta septem milia numerati sunt. (Liber I Paralipomenon 7, 5)
Filii Bela: Esebon et Ozi et Oziel et Ierimoth et Urai, quinque principes familiarum et ad pugnandum robustissimi; numerus autem eorum viginti duo milia et triginta quattuor. (Liber I Paralipomenon 7, 7)
Numerati sunt autem in genealogiis suis principes familiarum suarum ad bella fortissimi viginti milia et ducenti. (Liber I Paralipomenon 7, 9)
omnes hi filii Iedihel principes familiarum suarum viri fortissimi decem et septem milia et ducenti ad proelium procedentes. (Liber I Paralipomenon 7, 11)
Machir autem accepit uxorem de Huphim et Suphim et habuit sororem nomine Maacha; nomen autem secundi Salphaad, nataeque sunt Salphaad filiae. (Liber I Paralipomenon 7, 15)
Filia autem eius fuit Sara, quae aedificavit Bethoron inferiorem et superiorem et Ozensara. (Liber I Paralipomenon 7, 24)
Possessio autem eorum et habitationes: Bethel cum filiabus suis et contra orientem Noran, ad occidentalem plagam Gazer et filiae eius, Sichem quoque cum filiabus suis usque Hai et filias eius. (Liber I Paralipomenon 7, 28)
Iuxta filios quoque Manasse: Bethsan et filias eius, Thanach et filias eius, Mageddo et filias eius, Dor et filias eius. In his habitaverunt filii Ioseph filii Israel. (Liber I Paralipomenon 7, 29)
Omnes hi filii Aser, principes familiarum electi atque fortissimi, capita principum; numerus autem eorum, qui inscripti erant in exercitu ad bellum, viginti sex milia. (Liber I Paralipomenon 7, 40)
Hi sunt filii Aod principes familiarum habitantium in Gabaa, qui translati sunt in Manahath; (Liber I Paralipomenon 8, 6)
porro filii Elphaal Heber et Misaam et Samad; hic aedificavit Ono et Lod et filias eius. (Liber I Paralipomenon 8, 12)
Beria autem et Samma principes familiarum habitantium in Aialon; hi fugaverunt habitatores Geth. (Liber I Paralipomenon 8, 13)