Fondare 2237 Risultati per: Lia
Accidit quoque, ut ibi esset vir Belial nomine Seba filius Bochri Beniaminita; et cecinit bucina et ait: “Non est nobis pars in David, neque hereditas in filio Isai! Vir Israel, in tabernacula tua!”. (Liber II Samuelis 20, 1)
Tulit itaque rex duos filios Respha filiae Aia, quos peperit Saul, Armoni et Meribbaal, et quinque filios Merob filiae Saul, quos genuerat Hadrieli filio Berzellai, qui fuit de Molathi, (Liber II Samuelis 21, 8)
Tollens autem Respha filia Aia cilicium substravit sibi super petram ab initio messis, donec stillaret aqua super eos de caelo, et non dimisit aves caeli considere super eos per diem neque bestias campi per noctem. (Liber II Samuelis 21, 10)
Et nuntiata sunt David, quae fecerat Respha filia Aia concubina Saul. (Liber II Samuelis 21, 11)
Et fuit iterum bellum in Gob contra Philisthaeos, in quo percussit Elchanan filius Iair Bethlehemites Goliath Getthaeum, cuius hastile hastae erat quasi liciatorium texentium. (Liber II Samuelis 21, 19)
Quia circumdederunt me fluctus mortis, torrentes Belial terruerunt me; (Liber II Samuelis 22, 5)
Et populum pauperem salvum facies et oculos superborum humiliabis, (Liber II Samuelis 22, 28)
In te enim aggrediar hostium turmas, in Deo meo transiliam murum. (Liber II Samuelis 22, 30)
Cumque ascendissent viri Israel, ipse stetit et percussit Philisthaeos, donec deficeret manus eius et obrigesceret cum gladio; fecitque Dominus salutem magnam in die illa, et populus reversus est tantum ad spolia detrahenda. (Liber II Samuelis 23, 10)
Eliaba de Saalbon, Iasen de Gun, (Liber II Samuelis 23, 32)
Eliphalet filius Aasbai Maachathitae, Eliam filius Achitophel Gilonites, (Liber II Samuelis 23, 34)
Dedit ergo Ioab numerum descriptionis populi regi; et inventa sunt de Israel octingenta milia virorum fortium, qui educerent gladium, et de Iuda quingenta milia pugnatorum. (Liber II Samuelis 24, 9)