Fondare 2237 Risultati per: Lia
Hi sunt filii Beniamin per cognationes suas, quorum numerus fuit quadraginta quinque milia sescenti. (Liber Numeri 26, 41)
Filii Dan per cognationes suas: Suham, a quo familia Suhamitarum. Hae sunt cognationes Dan per familias suas: (Liber Numeri 26, 42)
omnes fuere Suhamitae, quorum numerus erat sexaginta quattuor milia quadringenti. (Liber Numeri 26, 43)
Filii Aser per cognationes suas: Iemna, a quo familia Iemnaitarum; Isui, a quo familia Isuitarum; Beria, a quo familia Beriaitarum. (Liber Numeri 26, 44)
Filii Beria: Heber, a quo familia Heberitarum, et Melchiel a quo familia Melchielitarum. (Liber Numeri 26, 45)
Nomen autem filiae Aser fuit Sara. (Liber Numeri 26, 46)
Hae cognationes filiorum Aser, et numerus eorum quinquaginta tria milia quadringenti. (Liber Numeri 26, 47)
Filii Nephthali per cognationes suas: Iasiel, a quo familia Iasielitarum; Guni, a quo familia Gunitarum; (Liber Numeri 26, 48)
Ieser, a quo familia Ieseritarum; Sellem, a quo familia Sellemitarum. (Liber Numeri 26, 49)
Hae sunt cognationes filiorum Nephthali per familias suas, quorum numerus quadraginta quinque milia quadringenti. (Liber Numeri 26, 50)
Ista est summa filiorum Israel qui recensiti sunt: sescenta milia et mille septingenti triginta. (Liber Numeri 26, 51)
Hic quoque est numerus filiorum Levi per familias suas: Gerson, a quo familia Gersonitarum; Caath, a quo familia Caathitarum; Merari, a quo familia Meraritarum. (Liber Numeri 26, 57)