Fondare 2237 Risultati per: Lia
Filiae tibi sunt? Serva corpus illarum et non ostendas hilarem faciem tuam ad illas. (Liber Ecclesiasticus 7, 26)
Trade filiam, et grande opus feceris, et homini sensato da illam. (Liber Ecclesiasticus 7, 27)
Regnum a gente in gentem transfertur propter iniustitias et contumelias et divitias dolosas. (Liber Ecclesiasticus 10, 8)
Sapientia humiliati exaltabit caput illius et in medio magnatorum consedere illum faciet. (Liber Ecclesiasticus 11, 1)
In vestitu ne glorieris umquam nec in die honoris tui extollaris, quoniam mirabilia opera Altissimi solius, et absconsa et invisa hominibus opera illius. (Liber Ecclesiasticus 11, 4)
et, si humiliatus vadat curvus, adice animum tuum et custodi te ab illo et fias ei sicut qui extergit speculum, et cognosces quoniam in finem aeruginavit. (Liber Ecclesiasticus 12, 11)
Humiliare Deo et exspecta manus eius. (Liber Ecclesiasticus 13, 9)
Noli esse humilis in sapientia tua, ne humiliatus in stultitiam seducaris. (Liber Ecclesiasticus 13, 11)
Omnis caro sicut vestimentum veterascet et sicut folium fructificans in arbore viridi: alia generantur, et alia deiciuntur; (Liber Ecclesiasticus 14, 18)
sic generatio carnis et sanguinis: alia finitur, et alia nascitur. (Liber Ecclesiasticus 14, 19)
Multa talia vidit oculus meus, et fortiora horum audivit auris mea. (Liber Ecclesiasticus 16, 6)
Et sicut sescenta milia peditum, qui congregati sunt in duritia cordis sui; et, si unus fuisset cervicatus, mirum si fuisset immunis: (Liber Ecclesiasticus 16, 11)