Fondare 2237 Risultati per: Lia
Quam pulchri sunt pedes tui in calceamentis, filia principis! Flexurae femorum tuorum sicut monilia, quae fabricata sunt manu artificis. (Canticum Canticorum 7, 2)
Adiuro vos, filiae Ierusalem, ne suscitetis neque evigilare faciatis dilectam, donec ipsa velit. (Canticum Canticorum 8, 4)
Contumelia et tormento interrogemus eum, ut sciamus modestiam eius et probemus patientiam illius; (Liber Sapientiae 2, 19)
Sapientiam enim et disciplinam qui despicit, infelix est, et vacua est spes illorum, et labores sine fructu, et inutilia opera eorum. (Liber Sapientiae 3, 11)
placita enim erat Deo anima illius, propter hoc properavit educere illum de medio iniquitatis. Populi autem videntes et non intellegentes nec ponentes in praecordiis talia, (Liber Sapientiae 4, 14)
Et erunt post haec tamquam corpus sine honore et in contumeliam inter mortuos in perpetuum, quoniam disrumpet illos praecipites sine voce et commovebit illos a fundamentis, et usque ad supremum desolabuntur et erunt in dolore, et memoria illorum peribit. (Liber Sapientiae 4, 19)
Proposui ergo hanc adducere mihi ad convivendum, sciens quoniam erit mihi consiliaria bonorum et consolatio sollicitudinum et taedii. (Liber Sapientiae 8, 9)
Tu elegisti me regem populo tuo et iudicem filiorum tuorum et filiarum; (Liber Sapientiae 9, 7)
Ideo iusti tulerunt spolia impiorum et decantaverunt, Domine, nomen sanctum tuum et victricem manum tuam laudaverunt unanimiter, (Liber Sapientiae 10, 20)
quoniam odibilia faciebant, opera medicaminum et sacrificia impia; (Liber Sapientiae 12, 4)
et auctores caedis parentes ipsos animarum inauxiliatarum perdere voluisti per manus parentum nostrorum, (Liber Sapientiae 12, 6)
Docuisti autem populum tuum per talia opera, quoniam oportet iustum esse humanum, et bonae spei fecisti filios tuos, quoniam das super peccatis paenitentiam. (Liber Sapientiae 12, 19)