Fondare 317 Risultati per: Lex
Pater, quod dedisti mihi, volo, ut ubi ego sum, et illi sint mecum, ut videant claritatem meam, quam dedisti mihi, quia dilexisti me ante constitutionem mundi. (Evangelium secundum Ioannem 17, 24)
et notum feci eis nomen tuum et notum faciam, ut dilectio, qua dilexisti me, in ipsis sit, et ego in ipsis”. (Evangelium secundum Ioannem 17, 26)
et Annas princeps sacerdotum et Caiphas et Ioannes et Alexander et quotquot erant de genere sacerdotali, (Actus Apostolorum 4, 6)
Surrexerunt autem quidam de synagoga, quae appellatur Libertinorum et Cyrenensium et Alexandrinorum et eorum, qui erant a Cilicia et Asia, disputantes cum Stephano; (Actus Apostolorum 6, 9)
Existimabat autem intellegere fratres, quoniam Deus per manum ipsius daret salutem illis; at illi non intellexerunt. (Actus Apostolorum 7, 25)
Iudaeus autem quidam Apollo nomine, Alexandrinus natione, vir eloquens, devenit Ephesum, potens in Scripturis. (Actus Apostolorum 18, 24)
De turba autem instruxerunt Alexandrum, propellentibus eum Iudaeis; Alexander ergo, manu silentio postulato, volebat rationem reddere populo. (Actus Apostolorum 19, 33)
Cum descendisset autem Paulus, incubuit super eum et complexus dixit: “Nolite turbari, anima enim ipsius in eo est!”. (Actus Apostolorum 20, 10)
Et ibi inveniens centurio navem Alexandrinam navigantem in Italiam transposuit nos in eam. (Actus Apostolorum 27, 6)
Post menses autem tres, navigavimus in navi Alexandrina, quae in insula hiemaverat, cui erat insigne Castorum. (Actus Apostolorum 28, 11)
Cum enim gentes, quae legem non habent, naturaliter, quae legis sunt, faciunt, eiusmodi legem non habentes ipsi sibi sunt lex; (Epistula ad Romanos 2, 14)
Scimus autem quoniam, quaecumque lex loquitur, his, qui in lege sunt, loquitur, ut omne os obstruatur, et obnoxius fiat omnis mundus Deo; (Epistula ad Romanos 3, 19)