Fondare 444 Risultati per: Lar
tamen et greges nostri pergent nobiscum; non remanebit ex eis ungula, quoniam ex ipsis sumemus, quae necessaria sunt in cultum Domini Dei nostri; praesertim cum ignoremus quid debeat immolari, donec ad ipsum locum perveniamus”. (Liber Exodus 10, 26)
Vos ipsi vidistis, quae fecerim Aegyptiis, quomodo portaverim vos super alas aquilarum et adduxerim ad me. (Liber Exodus 19, 4)
Iamque advenerat tertius dies, et mane inclaruerat; et ecce coeperunt audiri tonitrua ac micare fulgura et nubes densissima operire montem, clangorque bucinae vehementius perstrepebat; et timuit populus, qui erat in castris. (Liber Exodus 19, 16)
Abundantiam areae tuae et torcularis tui non tardabis reddere. Primogenitum filiorum tuorum dabis mihi. (Liber Exodus 22, 28)
Inspice et fac secundum exemplar, quod tibi in monte monstratum est. (Liber Exodus 25, 40)
quibus quadraginta bases argenteas fundes, ut binae bases singulis pedibus singularum tabularum subiciantur. (Liber Exodus 26, 19)
Et eriges habitaculum iuxta exemplar, quod tibi in monte monstratum est. (Liber Exodus 26, 30)
Ne ineas pactum cum hominibus illarum regionum, ne, cum fornicati fuerint cum diis suis et sacrificaverint eis, vocet te quispiam, et comedas de immolatis. (Liber Exodus 34, 15)
et asperget de sanguine eius parietem altaris; quidquid autem reliquum fuerit, faciet destillare ad fundamentum eius: sacrificium pro peccato est. (Liber Leviticus 5, 9)
struthionem et noctuam et larum et accipitrem iuxta genus suum, (Liber Leviticus 11, 16)
sin autem in loco suo macula steterit non satis clara, tumor combustionis est, et idcirco mundabit eum, quia cicatrix est combusturae. (Liber Leviticus 13, 28)
Et unam ex avibus immolari iubebit in vase fictili super aquas viventes. (Liber Leviticus 14, 5)