Fondare 79 Risultati per: Lapidem

  • Surgens ergo Iacob mane tulit lapidem, quem supposuerat capiti suo, et erexit in titulum fundens oleum desuper. (Liber Genesis 28, 18)

  • Morisque erat, ut, cunctis ovibus congregatis, devolverent lapidem et, refectis gregibus, rursum super os putei ponerent. (Liber Genesis 29, 3)

  • Qui responderunt: “Non possumus, donec omnia pecora congregentur et amoveamus lapidem de ore putei, ut adaquemus greges”. (Liber Genesis 29, 8)

  • Cum vidisset Iacob Rachel filiam Laban avunculi sui ovesque Laban avunculi sui, accedens amovit lapidem de ore putei (Liber Genesis 29, 10)

  • Ego sum Deus Bethel, ubi unxisti lapidem et votum vovisti mihi. Nunc ergo surge et egredere de terra hac revertens in terram nativitatis tuae"”. (Liber Genesis 31, 13)

  • Tulit itaque Iacob lapidem et erexit illum in titulum; (Liber Genesis 31, 45)

  • Testis erit tumulus iste et lapis quod ego non transibo tumulum hunc pergens ad te, neque tu transibis tumulum hunc et lapidem hunc ad malum. (Liber Genesis 31, 52)

  • Manus autem Moysi erant graves; sumentes igitur lapidem posuerunt subter eum, in quo sedit; Aaron autem et Hur sustentabant manus eius ex utraque parte. Et factum est ut manus eius non lassarentur usque ad occasum solis. (Liber Exodus 17, 12)

  • “Non facietis vobis idolum et sculptile nec lapidem eri getis nec imaginem sculptam in petra ponetis in terra vestra, ut adoretis eam. Ego enim sum Dominus Deus vester. (Liber Leviticus 26, 1)

  • Si lapidem mortiferum iecerit, et ictus occiderit, similiter punietur. (Liber Numeri 35, 17)

  • vel quemlibet lapidem mortiferum in eum devolverit, cum eum non vidisset, et ille mortuus est, quamvis eum non oderit nec quaesierit ei malum, (Liber Numeri 35, 23)

  • Neque constitues lapidem, quem odit Dominus Deus tuus. (Liber Deuteronomii 16, 22)


“Uma só coisa é necessária: estar perto de Jesus”. São Padre Pio de Pietrelcina