Fondare 334 Risultati per: Jacob Scriptor Iacob
Docebunt iudicia tua Iacob et legem tuam Israel; ponent thymiama in naribus tuis et holocaustum super altare tuum. (Liber Deuteronomii 33, 10)
Habitabit Israel confidenter, et fons Iacob solus; stillabunt in terra frumenti et vini, caelique rorem. (Liber Deuteronomii 33, 28)
Dixitque Dominus ad eum: “Haec est terra, pro qua iuravi Abraham, Isaac et Iacob, dicens: Semini tuo dabo eam. Vidisti eam oculis tuis et non transibis ad illam”. (Liber Deuteronomii 34, 4)
Et dedi ei Isaac illique rursum dedi Iacob et Esau; e quibus Esau dedi montem Seir ad possidendum, Iacob vero et filii eius descenderunt in Aegyptum. (Liber Iosue 24, 4)
Ossa quoque Ioseph, quae tulerant filii Israel de Aegypto, sepelierunt in Sichem, in parte agri, quem emerat Iacob a filiis Hemmor patris Sichem centum argenteis, et fuit in possessionem filiorum Ioseph. (Liber Iosue 24, 32)
quomodo ingressus est Iacob in Aegyptum, et oppresserunt eos Aegyptii; et clamaverunt patres vestri ad Dominum, et misit Dominus Moysen et Aaron et eduxit patres vestros ex Aegypto et collocavit eos in loco hoc; (Liber I Samuelis 12, 8)
Haec autem sunt verba David novissima: “Dixit David filius Isai, dixit vir constitutus in alto, christus Dei Iacob, suavis psalta Israel. (Liber II Samuelis 23, 1)
et tulit duodecim lapides iuxta numerum tribuum filiorum Iacob, ad quem factus est sermo Domini dicens: “Israel erit nomen tuum”. (Liber I Regum 18, 31)
Et misertus est Dominus eorum et reversus est ad eos propter pactum suum, quod habebat cum Abraham, Isaac et Iacob, et noluit disperdere eos neque proicere penitus usque in praesens tempus. (Liber II Regum 13, 23)
Usque in praesentem diem morem sequuntur antiquum: non timent Dominum neque custodiunt instituta et iudicium ipsorum et legem et mandatum, quod praeceperat Dominus filiis Iacob, quem cognominavit Israel, (Liber II Regum 17, 34)
semen Israel, servi eius, filii Iacob, electi illius. (Liber I Paralipomenon 16, 13)
Et constituit illud Iacob in praeceptum et Israel in pactum sempiternum (Liber I Paralipomenon 16, 17)
