Fondare 2367 Risultati per: Israel
Locutus est autem Abner etiam ad Beniamin; et abiit, ut loqueretur ad David in Hebron omnia, quae placuerant Israel et universo Beniamin. (Liber II Samuelis 3, 19)
Et dixit Abner ad David: “Surgam, ut congregem ad te dominum meum regem omnem Israel, et ineant tecum foedus, et imperes omnibus, sicut desiderat anima tua”. Cum ergo deduxisset David Abner, et ille isset in pace, (Liber II Samuelis 3, 21)
Et cognovit omne vulgus et universus Israel in die illa quoniam non actum fuisset a rege, ut occideretur Abner filius Ner. (Liber II Samuelis 3, 37)
Dixit quoque rex ad servos suos: “Num ignoratis quoniam princeps et maximus cecidit hodie in Israel? (Liber II Samuelis 3, 38)
Audivit autem Isbaal filius Saul quod cecidisset Abner in He bron, et dissolutae sunt manus eius, omnisque Israel perturbatus est. (Liber II Samuelis 4, 1)
Sed et heri et nudiustertius, cum esset Saul rex super nos, tu eras educens et reducens Israel. Dixit autem Dominus ad te: “Tu pasces populum meum Israel et tu eris dux super Israel””. (Liber II Samuelis 5, 2)
Venerunt quoque omnes senes Israel ad regem in Hebron, et percussit cum eis rex David foedus in Hebron coram Domino; unxeruntque David in regem super Israel. (Liber II Samuelis 5, 3)
in Hebron regnavit super Iudam septem annis et sex mensibus; in Ierusalem autem regnavit triginta tribus annis super omnem Israel et Iudam. (Liber II Samuelis 5, 5)
Et cognovit David quoniam confirmasset eum Dominus regem super Israel et quoniam exaltasset regnum eius super populum suum Israel. (Liber II Samuelis 5, 12)
Audierunt vero Philisthim quod unxissent David regem super Israel et ascenderunt universi, ut quaererent David. Quod cum audisset David, descendit in praesidium; (Liber II Samuelis 5, 17)
Congregavit autem rursum Da vid omnes electos ex Israel tri ginta milia. (Liber II Samuelis 6, 1)
David autem et omnis Israel ludebant coram Domino omni virtute in canticis et citharis et lyris et tympanis et sistris et cymbalis. (Liber II Samuelis 6, 5)