Mosaico decorativo

Fondare 2367 Risultati per: Israel

  • Humiliatus est autem Madian coram filiis Israel, nec potuerunt ultra elevare cervices, sed quievit terra per quadraginta annos, quibus Gedeon vivebat. (Liber Iudicum 8, 28)

  • Postquam autem mortuus est Gedeon, aversi sunt filii Israel et fornicati cum Baalim posuerunt sibi Baalberith in deum. (Liber Iudicum 8, 33)

  • Regnavit itaque Abimelech super Israel tribus annis. (Liber Iudicum 9, 22)

  • Illoque mortuo, omnes viri Israel hoc videntes reversi sunt in sedes suas. (Liber Iudicum 9, 55)

  • Post Abimelech surrexit dux ad salvandum Israel Thola fi lius Phua filii Dodo, vir de Issachar, qui habitavit in Samir montis Ephraim. (Liber Iudicum 10, 1)

  • Et iudicavit Israel viginti et tribus annis mortuusque ac sepultus est in Samir. (Liber Iudicum 10, 2)

  • Huic successit Iair Galaadites, qui iudicavit Israel per viginti et duos annos (Liber Iudicum 10, 3)

  • Filii autem Israel peccatis veteribus iungentes nova fecerunt malum in conspectu Domini et servierunt Baalim et Astharoth et diis Syriae ac Sidonis et Moab et filiorum Ammon et Philisthim; dimiseruntque Dominum et non colebant eum. (Liber Iudicum 10, 6)

  • Afflictique sunt et vehementer oppressi per annos decem et octo omnes filii Israel, qui habitabant trans Iordanem in terra Amorraei in Galaad; (Liber Iudicum 10, 8)

  • in tantum ut filii Ammon Iordanem transirent ad pugnandum etiam contra Iudam et Beniamin et domum Ephraim; afflictusque est Israel nimis. (Liber Iudicum 10, 9)

  • Et clamantes filii Israel ad Dominum dixerunt: “Peccavimus tibi, quia dereliquimus Deum nostrum et servivimus Baalim”. (Liber Iudicum 10, 10)

  • Dixeruntque filii Israel ad Dominum: “Peccavimus; redde tu nobis, quidquid tibi placet, tantum nunc libera nos”. (Liber Iudicum 10, 15)


"É preciso amar, amar e nada mais". São Padre Pio de Pietrelcina