Fondare 2367 Risultati per: Israel
Laetetur Israel in eo, qui fecit eum, et filii Sion exsultent in rege suo. (Liber Psalmorum 149, 2)
In diebus illis exierunt ex Israel filii iniqui et suaserunt multis dicentes: “Eamus et disponamus testamentum cum gentibus, quae circa nos sunt, quia, ex quo recessimus ab eis, invenerunt nos multa mala”. (Liber I Maccabaeorum 1, 11)
Et reversus est Antiochus, postquam percussit Aegyptum in centesimo et quadragesimo tertio anno, et ascendit ad Israel et ad Hierosolyma in multitudine gravi (Liber I Maccabaeorum 1, 20)
Et factus est planctus magnus in Israel et in omni loco eorum; (Liber I Maccabaeorum 1, 25)
et locutus est ad eos verba pacifica in dolo, et crediderunt ei. Et irruit super civitatem repente et percussit eam plaga magna et perdidit populum multum ex Israel. (Liber I Maccabaeorum 1, 30)
Et factum est hoc ad insidias sanctificationi et in diabolum malum in Israel semper; (Liber I Maccabaeorum 1, 36)
et multi ex Israel consenserunt cultui eius et sacrificaverunt idolis et coinquinaverunt sabbatum. (Liber I Maccabaeorum 1, 43)
et posuerunt Israel in abditis et in absconditis fugitivorum locis. (Liber I Maccabaeorum 1, 53)
Et multi in Israel obtinuerunt et confortati sunt apud se, ut non manducarent immunda, (Liber I Maccabaeorum 1, 62)
Et facta est ira magna super Israel valde. (Liber I Maccabaeorum 1, 64)
Et multi de Israel accesserunt ad eos, et Matthathias et filii eius congregati sunt. (Liber I Maccabaeorum 2, 16)
Tunc congregata est ad eos synagoga Asidaeorum fortis viribus ex Israel, omnis voluntarius in lege; (Liber I Maccabaeorum 2, 42)