Fondare 2367 Risultati per: Israel
Opera autem Asa prima et novissima scripta sunt in libro regum Iudae et Israel. (Liber II Paralipomenon 16, 11)
Regnavit autem Iosaphat filius eius pro eo et invaluit contra Israel. (Liber II Paralipomenon 17, 1)
sed in Deo patris sui et perrexit in praeceptis illius et non iuxta peccata Israel. (Liber II Paralipomenon 17, 4)
Dixitque Achab rex Israel ad Iosaphat regem Iudae: “Veni mecum in Ramoth Galaad”. Cui ille respondit: “Ut ego, et tu; sicut populus tuus, sic et populus meus, tecumque erimus in bello”. (Liber II Paralipomenon 18, 3)
Dixitque Iosaphat ad regem Israel: “Consule, obsecro, impraesentiarum sermonem Domini”. (Liber II Paralipomenon 18, 4)
Congregavitque rex Israel prophetarum quadringentos viros et dixit ad eos: “In Ramoth Galaad ad bellandum ire debemus an quiescere?”. At illi: “Ascende, inquiunt, et tradet Deus in manu regis”. (Liber II Paralipomenon 18, 5)
Et ait rex Israel ad Iosaphat: “Adhuc est vir unus, a quo possumus quaerere Domini voluntatem; sed ego odi eum, quia non prophetat mihi bonum sed malum omni tempore: est autem Michaeas filius Iemla”. Dixitque Iosaphat: “Ne loquaris, rex, hoc modo”. (Liber II Paralipomenon 18, 7)
Vocavit ergo rex Israel unum de eunuchis et dixit ei: “Voca cito Michaeam filium Iemla”. (Liber II Paralipomenon 18, 8)
Porro rex Israel et Iosaphat rex Iudae uterque sedebant in solio suo vestiti cultu regio; sedebant autem in area iuxta portam Samariae, omnesque prophetae vaticinabantur coram eis. (Liber II Paralipomenon 18, 9)
At ille ait: “Vidi universum Israel dispersum in montibus sicut oves absque pastore. Et dixit Dominus: “Non habent isti dominum; revertatur unusquisque in domum suam in pace””. (Liber II Paralipomenon 18, 16)
Et ait rex Israel ad Iosaphat: “Nonne dixi tibi quod non prophetaret iste mihi quidquam boni sed ea, quae mala sunt?”. (Liber II Paralipomenon 18, 17)
Et dixit Dominus: “Quis decipiet Achab regem Israel, ut ascendat et corruat in Ramoth Galaad?”. Cumque diceret unus hoc modo et alter alio, (Liber II Paralipomenon 18, 19)