Fondare 2367 Risultati per: Israel
sed ambulavit in via regum Israel. Insuper et filium suum consecravit transferens per ignem secundum abominationes gentium, quas dissipavit Dominus coram filiis Israel; (Liber II Regum 16, 3)
Tunc ascendit Rasin rex Syriae et Phacee filius Romeliae rex Israel in Ierusalem ad proeliandum; cumque obsiderent Achaz, non valuerunt superare eum. (Liber II Regum 16, 5)
Misit autem Achaz nuntios ad Theglathphalasar regem Assyriorum dicens: “Servus tuus et filius tuus ego sum. Ascende et salvum me fac de manu regis Syriae et de manu regis Israel, qui consurrexerunt adversum me”. (Liber II Regum 16, 7)
Anno duodecimo Achaz regis Iudae regnavit Osee filius Ela in Samaria super Israel novem annis. (Liber II Regum 17, 1)
Fecitque malum coram Domino, sed non sicut reges Israel, qui ante eum fuerant. (Liber II Regum 17, 2)
Anno autem nono Osee cepit rex Assyriorum Samariam et transtulit Israel in Assur posuitque eos in Hala et iuxta Habor fluvium Gozan et in civitatibus Medorum. (Liber II Regum 17, 6)
Factum est enim hoc, cum peccassent filii Israel Domino Deo suo, qui eduxerat eos de terra Aegypti, de manu pharaonis regis Aegypti: coluerunt deos alienos. (Liber II Regum 17, 7)
Et ambulaverunt iuxta ritus gentium, quas consumpserat Dominus in conspectu filiorum Israel et regum Israel, qui similiter fecerant. (Liber II Regum 17, 8)
Et offenderunt filii Israel operibus non rectis Dominum Deum suum et aedificaverunt sibi excelsa in cunctis urbibus suis a turre custodum usque ad civitatem munitam. (Liber II Regum 17, 9)
Et testificatus est Dominus in Israel et in Iuda per manum omnium prophetarum et videntium dicens: “Revertimini a viis vestris pessimis et custodite mandata mea et praecepta iuxta omnem legem, quam praecepi patribus vestris, et sicut misi ad vos in manu servorum meorum prophetarum”. (Liber II Regum 17, 13)
Iratusque est Dominus vehementer Israel et abstulit eos de conspectu suo, et non remansit nisi tribus Iudae tantummodo. (Liber II Regum 17, 18)
Sed nec ipse Iuda custodivit mandata Domini Dei sui; verum ambulavit in erroribus Israel, quos operatus fuerat. (Liber II Regum 17, 19)