Mosaico decorativo

Fondare 2382 Risultati per: Israel Vexilla Legitimum

  • Hi viri nobilissimi congregationis principes tribuum patrum suorum et capita milium Israel. (Liber Numeri 1, 16)

  • Hi sunt quos numeraverunt Moyses et Aaron et duodecim principes Israel, singuli per domos patrum suorum. (Liber Numeri 1, 44)

  • Fueruntque omnis numerus filiorum Israel per domos patrum suorum a vicesimo anno et supra, qui poterant ad bella procedere, 46 sescenta tria milia virorum quingenti quinquaginta. (Liber Numeri 1, 45)

  • “Tribum Levi noli numerare neque pones summam eorum cum filiis Israel, (Liber Numeri 1, 49)

  • Metabuntur autem castra filii Israel, unusquisque per turmas et cuneos atque exercitum suum. (Liber Numeri 1, 52)

  • Porro Levitae per gyrum habitaculi testimonii figent tentoria, ne fiat indignatio super congregationem filiorum Israel, et excubabunt in custodiis habitaculi testimonii”. (Liber Numeri 1, 53)

  • Fecerunt ergo filii Israel iuxta omnia, quae praeceperat Dominus Moysi. (Liber Numeri 1, 54)

  • “Singuli per turmas, signa atque vexilla et domos patrum suorum castrametabuntur filii Israel per gyrum tabernaculi conventus. (Liber Numeri 2, 2)

  • Levabitur deinde tabernaculum conventus, castra Levitarum in medio castrorum, quomodo erigetur ita et deponetur; singuli per loca et vexilla sua proficiscentur. (Liber Numeri 2, 17)

  • Omnes, qui numerati sunt in castris Dan, fuerunt centum quinquaginta septem milia sescenti, et novissimi proficiscentur secundum vexilla sua”. (Liber Numeri 2, 31)

  • Hic numerus filiorum Israel, per domos patrum suorum omnes recensiti secundum exercitus suos, sescenta tria milia quingenti quinquaginta. (Liber Numeri 2, 32)

  • Levitae autem non sunt numerati inter filios Israel; sic enim praeceperat Dominus Moysi. (Liber Numeri 2, 33)


"A cada vitória sobre o pecado corresponde um grau de glória eterna". São Padre Pio de Pietrelcina