Fondare 799 Risultati per: Ira
Loquar et respirabo paululum, aperiam labia mea et respondebo. (Liber Iob 32, 20)
Spiritus Dei fecit me, et spiraculum Omnipotentis vivificavit me. (Liber Iob 33, 4)
Et nunc cum dicis: “Ira eius poenas non infert, nec ulciscitur scelus valde”, (Liber Iob 35, 15)
Impii corde sibi reponent iram Dei neque clamabunt, cum vincti fuerint. (Liber Iob 36, 13)
Fragor eius de eo annuntiat, zelans ira contra iniquitatem. (Liber Iob 36, 33)
Tonabit Deus in voce sua mirabiliter, qui facit magna et inscrutabilia. (Liber Iob 37, 5)
Ausculta haec, Iob; sta et considera mirabilia Dei. (Liber Iob 37, 14)
Numquid nosti semitas nubium magnas et mirabilia perfecti scientia? (Liber Iob 37, 16)
unum uni coniungitur, et ne spiraculum quidem incedit per ea; (Liber Iob 41, 8)
Quis est iste, qui celat consilium absque scientia? Ideo insipienter locutus sum et mirabilia, quae excederent scientiam meam. (Liber Iob 42, 3)
Postquam autem locutus est Dominus verba haec ad Iob, dixit ad Eliphaz Themanitem: “Iratus est furor meus in te et in duos amicos tuos, quoniam non estis locuti coram me rectum sicut servus meus Iob. (Liber Iob 42, 7)
Tunc loquetur ad eos in ira sua et in furore suo conturbabit eos: (Liber Psalmorum 2, 5)