Fondare 774 Risultati per: Ipse
Et vidit populus fidem Simonis et gloriam, quam cogitabat facere genti suae; et posuerunt eum ducem suum et principem sacerdotum, eo quod ipse fecerat haec omnia et iustitiam et fidem, quam conservavit genti suae, et exquisivit omni modo exaltare populum suum. (Liber I Maccabaeorum 14, 35)
Et admovit castra contra faciem eorum ipse et populus eius et vidit populum trepidantem ad transfretandum torrentem; et transfretavit primus, et viderunt eum viri et transierunt post eum. (Liber I Maccabaeorum 16, 6)
Simon autem perambulans civitates, quae erant in regione, et sollicitudinem gerens earum descendit in Iericho ipse et Matthathias et Iudas filii eius, anno centesimo septuagesimo septimo, mense undecimo, hic est mensis Sabath. (Liber I Maccabaeorum 16, 14)
ipse enim effervere fecit eos, qui pugnaverunt contra sanctam civitatem. (Liber II Maccabaeorum 1, 12)
Nam cum in Perside esset dux ipse et qui cum ipso videbatur esse intolerabilis exercitus, concisi sunt in templo Naneae, fraude utentibus sacerdotibus Naneae. (Liber II Maccabaeorum 1, 13)
Cumque proposuissent eas sacerdotes Naneae, et ipse cum paucis ingressus esset intra ambitum fani, clauserunt templum; cum intrasset Antiochus, (Liber II Maccabaeorum 1, 15)
nam ipse, qui habet in caelis habitationem, visitator et adiutor est loci illius et venientes ad malefaciendum percutit ac perdit”. (Liber II Maccabaeorum 3, 39)
Simon autem praedictus, qui pecuniarum et patriae delator exstitit, male loquebatur de Onia, tamquam ipse Heliodorum instigasset et malorum auctor fuisset; (Liber II Maccabaeorum 4, 1)
Et Iason quidem, qui proprium fratrem circumvenerat, ipse circumventus ab alio profugus in Ammanitem expulsus est regionem. (Liber II Maccabaeorum 4, 26)
Quod cum certissime cognovisset Onias, arguebat eum, ipse in loco tuto se continens in Daphne secus Antiochiam. (Liber II Maccabaeorum 4, 33)
et, qui insepultos multos abiecerat, ipse illamentatus permansit nec exsequiis ullis neque patrio sepulcro participavit. (Liber II Maccabaeorum 5, 10)
Alioquin nisi contigisset eos multis peccatis esse involutos, sicut Heliodorus, qui missus est a Seleuco rege ad inspectionem aerarii, et ipse, mox ut accessisset, confestim flagellatus repulsus fuisset ab audacia. (Liber II Maccabaeorum 5, 18)