Fondare 29 Risultati per: Ioannis
In diebus illis surrexit Mattha thias filius Ioannis filii Simeonis sacerdos ex filiis Ioarib ab Ierusalem et consedit in Modin. (Liber I Maccabaeorum 2, 1)
Et elegit Iudas Eupolemum filium Ioannis filii Accos et Iasonem filium Eleazari et misit eos Romam constituere cum illis amicitiam et societatem (Liber I Maccabaeorum 8, 17)
Et recordati sunt sanguinis Ioannis fratris sui et ascenderunt et absconderunt se sub tegumento montis; (Liber I Maccabaeorum 9, 38)
Tunc vulneratus est Iudas frater Ioannis; Ioannes autem insecutus est eos, donec venit Cedron, quam aedificavit. (Liber I Maccabaeorum 16, 9)
Et cetera sermonum Ioannis et bellorum eius et bonarum virtutum, quibus fortiter gessit, et aedificii murorum, quos exstruxit, et rerum gestarum eius, (Liber I Maccabaeorum 16, 23)
Tunc accedunt ad eum discipuli Ioannis dicentes: “Quare nos et pharisaei ieiunamus frequenter, discipuli autem tui non ieiunant?”. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 14)
A diebus autem Ioannis Baptistae usque nunc regnum caelorum vim patitur, et violenti rapiunt illud. (Evangelium secundum Matthaeum 11, 12)
At illa, praemonita a matre sua: “Da mihi, inquit, hic in disco caput Ioannis Baptistae”. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 8)
Baptismum Ioannis unde erat? A caelo an ex hominibus?”. At illi cogitabant inter se dicentes: “Si dixerimus: “E caelo”, dicet nobis: “Quare ergo non credidistis illi?”; (Evangelium secundum Matthaeum 21, 25)
Et erant discipuli Ioannis et pharisaei ieiunantes. Et veniunt et dicunt illi: “Cur discipuli Ioannis et discipuli pharisaeorum ieiunant, tui autem discipuli non ieiunant?”. (Evangelium secundum Marcum 2, 18)
Quae cum exisset, dixit matri suae: “Quid petam?”. At illa dixit: “Caput Ioannis Baptistae”. (Evangelium secundum Marcum 6, 24)
Cumque introisset statim cum festinatione ad regem, petivit dicens: “Volo ut protinus des mihi in disco caput Ioannis Baptistae”. (Evangelium secundum Marcum 6, 25)