Fondare 42 Risultati per: Ioannem
si autem dixerimus: “Ex hominibus”, timemus turbam; omnes enim habent Ioannem sicut prophetam”. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 26)
Et progressus pusillum vidit Iacobum Zebedaei et Ioannem fratrem eius, et ipsos in navi componentes retia, (Evangelium secundum Marcum 1, 19)
et Iacobum Zebedaei et Ioannem fratrem Iacobi, et imposuit eis nomina Boanerges, quod est Filii tonitrui; (Evangelium secundum Marcum 3, 17)
Et non admisit quemquam sequi se nisi Petrum et Iacobum et Ioannem fratrem Iacobi. (Evangelium secundum Marcum 5, 37)
Quo audito, Herodes aiebat: “Quem ego decollavi Ioannem, hic resurrexit!”. (Evangelium secundum Marcum 6, 16)
Ipse enim Herodes misit ac tenuit Ioannem et vinxit eum in carcere propter Herodiadem uxorem Philippi fratris sui, quia duxerat eam. (Evangelium secundum Marcum 6, 17)
Herodes enim metuebat Ioannem, sciens eum virum iustum et sanctum, et custodiebat eum, et, audito eo, multum haesitabat et libenter eum audiebat. (Evangelium secundum Marcum 6, 20)
Qui responderunt illi dicentcs: “Ioannem Baptistam, alii Eliam, alii vero unum de prophetis”. (Evangelium secundum Marcum 8, 28)
Et post dies sex assumit Iesus Petrum et Iacobum et Ioannem, et ducit illos in montem excelsum seorsum solos. Et transfiguratus est coram ipsis; (Evangelium secundum Marcum 9, 2)
si autem dixerimus: “Ex hominibus?””. Timebant populum: omnes enim habebant Ioannem quia vere propheta esset. (Evangelium secundum Marcum 11, 32)
Et assumit Petrum et Iacobum et Ioannem secum et coepit pavere et taedere; (Evangelium secundum Marcum 14, 33)
Ait autem ad illum angelus: “Ne timeas, Zacharia, quoniam exaudita est deprecatio tua, et uxor tua Elisabeth pariet tibi filium, et vocabis nomen eius Ioannem. (Evangelium secundum Lucam 1, 13)