Fondare 71 Risultati per: Intra
Concaluit cor meum intra me, et in meditatione mea exarsit ignis. (Liber Psalmorum 39, 4)
Cor meum torquetur intra me, et formido mortis cecidit super me. (Liber Psalmorum 55, 5)
David. Benedic, anima mea, Domino, et omnia, quae intra me sunt, nomini sancto eius. (Liber Psalmorum 103, 1)
quia egenus et pauper ego sum, et cor meum vulneratum est intra me. (Liber Psalmorum 109, 22)
Et aedificaverunt sancta et, quae intra domum erant, et atria sanctificaverunt. (Liber I Maccabaeorum 4, 48)
Et eruperant, qui erant intra machinam, in civitatem; et factus est motus magnus in civitate. (Liber I Maccabaeorum 13, 44)
Cumque proposuissent eas sacerdotes Naneae, et ipse cum paucis ingressus esset intra ambitum fani, clauserunt templum; cum intrasset Antiochus, (Liber II Maccabaeorum 1, 15)
Cumque suis dedisset signum: “Victoriam Dei”, cum iuvenibus fortissimis electis, nocte aggressus castra adversus aulam regiam, interfecit viros ad duo milia et primarium elephantorum una cum eo, qui intra habitaculum erat; (Liber II Maccabaeorum 13, 15)
Sed, cum per contentionis festinationem non certo ictu plagam dedisset, et turbae intra ostia irrumperent, recurrens audacter ad murum praecipitavit semetipsum viriliter in turbas; (Liber II Maccabaeorum 14, 43)
dicentes intra se, paenitentiam agentes et prae angustia spiritus gementes: (Liber Sapientiae 5, 3)
Vade, populus meus, intra in cubicula tua, claude ostia tua super te, abscondere modicum ad momentum, donec pertranseat indignatio. (Liber Isaiae 26, 20)
Sede tacens et intra in tenebras, filia Chaldaeorum, quia non vocaberis ultra Domina regnorum. (Liber Isaiae 47, 5)