Fondare 540 Risultati per: Illum
Sedente autem illo pro tribunali, misit ad illum uxor eius dicens: “Nihil tibi et iusto illi. Multa enim passa sum hodie per visum propter eum”. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 19)
Et egrediebatur ad illum omnis Iudaeae regio et Hierosolymitae universi et baptizabantur ab illo in Iordane flumine confitentes peccata sua. (Evangelium secundum Marcum 1, 5)
Et infremuit in eum statimque eiecit illum (Evangelium secundum Marcum 1, 43)
et observabant eum, si sabbatis curaret illum, ut accusarent eum. (Evangelium secundum Marcum 3, 2)
Multos enim sanavit, ita ut irruerent in eum, ut illum tangerent, quotquot habebant plagas. (Evangelium secundum Marcum 3, 10)
Et spiritus immundi, cum illum videbant, procidebant ei et clamabant dicentes: “Tu es Filius Dei!”. (Evangelium secundum Marcum 3, 11)
Et vehementer comminabatur eis, ne manifestarent illum. (Evangelium secundum Marcum 3, 12)
et Iudam Iscarioth, qui et tradidit illum. (Evangelium secundum Marcum 3, 19)
Et veniunt ad Iesum; et vident illum, qui a daemonio vexabatur, sedentem, vestitum et sanae mentis, eum qui legionem habuerat, et timuerunt. (Evangelium secundum Marcum 5, 15)
Et cum transcendisset Iesus in navi rursus trans fretum, convenit turba multa ad illum, et erat circa mare. (Evangelium secundum Marcum 5, 21)
Et abiit cum illo. Et sequebatur eum turba multa et comprimebant illum. (Evangelium secundum Marcum 5, 24)
Et veniunt Bethsaida. Et adducunt ei caecum et rogant eum, ut illum tangat. (Evangelium secundum Marcum 8, 22)