Mosaico decorativo

Fondare 336 Risultati per: Illud

  • Ingressus autem Iudaeam et appropians Bethsuris, munito quidem praesidio, distanti autem ab Hierosolymis intervallo quinque stadiorum, illud obsidione premebat. (Liber II Maccabaeorum 11, 5)

  • Ioannes et Abessalom, qui missi fuerant a vobis tradentes responsum rescriptum, postulabant circum ea, quae per illud significabantur. (Liber II Maccabaeorum 11, 17)

  • sed, quia regi resisti non poterat, opportunitatem observabat, ut artificio illud perficeret. (Liber II Maccabaeorum 14, 29)

  • Sicut aqua profunda consilium in corde viri, sed homo sapiens exhauriet illud. (Liber Proverbiorum 20, 5)

  • Sicut rivi aquarum cor regis in manu Domini: quocumque voluerit, inclinabit illud. (Liber Proverbiorum 21, 1)

  • “Verberaverunt me, sed non dolui, percusserunt me, et ego non sensi; quando evigilabo et rursus illud requiram?”. (Liber Proverbiorum 23, 35)

  • Praepara foris opus tuum et diligenter exerce illud in agro tuo, ut postea aedifices domum tuam. (Liber Proverbiorum 24, 27)

  • Mel invenisti? Comede, quod sufficit tibi, ne forte satiatus evomas illud. (Liber Proverbiorum 25, 16)

  • vir, cui dedit Deus divitias et substantiam et honorem, et nihil deest animae suae ex omnibus, quae desiderat; nec tribuit ei potestatem Deus, ut comedat ex eo, sed homo extraneus vorabit illud: hoc vanitas et miseria mala est. (Liber Ecclesiastes 6, 2)

  • Mane semina semen tuum, et vespere ne cesset manus tua, quia nescis quid magis prosit, hoc aut illud, et si utrumque simul melius erit. (Liber Ecclesiastes 11, 6)

  • Si murus est, aedificemus super eum propugnacula argentea; si ostium est, compingamus illud tabulis cedrinis. (Canticum Canticorum 8, 9)

  • et reliquum horum, quod ad nullos usus facit, lignum curvum et nodis concretum accipiens, sculpsit diligenter per vacuitatem suam et per scientiam tempore requiei figuravit illud - assimilavit illud imagini hominis (Liber Sapientiae 13, 13)


"Se precisamos ter paciência para suportar os defeitos dos outros, quanto mais ainda precisamos para tolerar nossos próprios defeitos!" São Padre Pio de Pietrelcina