Fondare 636 Risultati per: Illius
Haec profugum irae fratris iustum deduxit per vias rectas et ostendit illi regnum Dei et dedit illi scientiam sanctorum; honestavit illum in laboribus et complevit labores illius. (Liber Sapientiae 10, 10)
Etenim, cum in operibus illius conversentur, inquirunt et credunt visui, quoniam pulchra sunt, quae videntur. (Liber Sapientiae 13, 7)
aut alicui ex vilibus animalibus illud comparavit, perliniens rubrica et rubicundum faciens fuco colorem illius et omnem maculam, quae in illo erat, perliniens (Liber Sapientiae 13, 14)
Cinis est cor eius, et terra despectior spes illius, et luto vilior vita eius, (Liber Sapientiae 15, 10)
Apparebat autem illis tantum subitaneus ignis timore plenus, et timore perculsi illius, quae non videbatur, visionis aestimabant deteriora esse, quae videbantur; (Liber Sapientiae 17, 6)
In veste enim poderis, quam habebat, totus erat orbis terrarum, et parentum magnalia in quattuor ordinum lapidum sculptura, et magnificentia tua in diademate capitis illius. (Liber Sapientiae 18, 24)
Fons sapientiae verbum Dei in excelsis, et ingressus illius mandata aeterna. (Liber Ecclesiasticus 1, 5)
Radix sapientiae cui revelata est? Et astutias illius quis agnovit? (Liber Ecclesiasticus 1, 6)
Disciplina sapientiae cui revelata est et manifestata? Et multiplicem peritiam illius quis intellexit? (Liber Ecclesiasticus 1, 7)
Omnem domum illius implebit rebus pretiosis et receptacula thesauris illius. (Liber Ecclesiasticus 1, 21)
Radix sapientiae est timere Dominum, et rami illius longaevi. (Liber Ecclesiasticus 1, 25)
Nam, qui sine timore est, non poterit iustificari; iracundia enim animositatis illius subversio illi erit. (Liber Ecclesiasticus 1, 28)