Fondare 686 Risultati per: Illis
Et edentibus illis, dixit: “Amen dico vobis: Unus vestrum me traditurus est”. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 21)
Et accipiens calicem, gratias egit et dedit illis dicens: “Bibite ex hoc omnes: (Evangelium secundum Matthaeum 26, 27)
Tunc dicit illis Iesus: “Omnes vos scandalum patiemini in me in ista nocte. Scriptum est enim: "Percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis". (Evangelium secundum Matthaeum 26, 31)
Tunc venit Iesus cum illis in praedium, quod dicitur Gethsemani. Et dicit discipulis: “Sedete hic, donec vadam illuc et orem”. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 36)
Tunc ait illis: “Tristis est anima mea usque ad mortem; sustinete hic et vigilate mecum”. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 38)
Et relictis illis, iterum abiit et oravit tertio, eundem sermonem iterum dicens. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 44)
Tunc venit ad discipulos et dicit illis: “Dormite iam et requiescite; ecce appropinquavit hora, et Filius hominis traditur in manus peccatorum. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 45)
Qui autem tradidit eum, dedit illis signum dicens: “Quemcumque osculatus fuero, ipse est; tenete eum!”. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 48)
Post pusillum autem accesserunt, qui stabant, et dixerunt Petro: “Vere et tu ex illis es, nam et loquela tua manifestum te facit”. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 73)
Consilio autem inito, emerunt ex illis agrum Figuli in sepulturam peregrinorum. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 7)
Congregatis ergo illis dixit Pilatus: “Quem vultis dimittam vobis: Barabbam an Iesum, qui dicitur Christus?”. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 17)
Respondens autem praeses ait illis: “Quem vultis vobis de duobus dimittam?”. At illi dixerunt: “Barabbam!”. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 21)