Fondare 745 Risultati per: Illi
Dicebat enim illi: “Exi, spiritus immunde, ab homine”. (Evangelium secundum Marcum 5, 8)
Et non admisit eum, sed ait illi: “Vade in domum tuam ad tuos et annuntia illis quanta tibi Dominus fecerit et misertus sit tui”. (Evangelium secundum Marcum 5, 19)
et tenens manum puellae ait illi: “Talitha, qum!” — quod est interpretatum: “Puella, tibi dico: Surge!” - . (Evangelium secundum Marcum 5, 41)
Et praecepit illis vehementer, ut nemo id sciret, et dixit dari illi manducare. (Evangelium secundum Marcum 5, 43)
Et facto sabbato, coepit in synagoga docere; et multi audientes admirabantur dicentes: “Unde huic haec, et quae est sapientia, quae data est illi, et virtutes tales, quae per manus eius efficiuntur? (Evangelium secundum Marcum 6, 2)
Herodias autem insidiabatur illi et volebat occidere eum nec poterat: (Evangelium secundum Marcum 6, 19)
Et iuravit illi multum: “Quidquid petieris a me, dabo tibi, usque ad dimidium regni mei”. (Evangelium secundum Marcum 6, 23)
Et convenientes apostoli ad Iesum renuntiaverunt illi omnia, quae egerant et docuerant. (Evangelium secundum Marcum 6, 30)
At illi, ut viderunt eum ambulantem super mare, putaverunt phantasma esse et exclamaverunt; (Evangelium secundum Marcum 6, 49)
Et dicebat illi: “Sine prius saturari filios; non est enim bonum sumere panem filiorum et mittere catellis”. (Evangelium secundum Marcum 7, 27)
Et ait illi: “Propter hunc sermonem vade; exiit daemonium de filia tua”. (Evangelium secundum Marcum 7, 29)
Et adducunt ei surdum et mutum et deprecantur eum, ut imponat illi manum. (Evangelium secundum Marcum 7, 32)