Mosaico decorativo

Fondare 467 Risultati per: Ille

  • At ille, consilio decoro inito ac digno aetate et senectutis eminentia et acquisita nobilique canitie atque optima a puero vitae disciplina, magis autem sancta et a Deo condita legislatione, consequenter sententiam ostendit: cito, dicens, dimitterent ad inferos. (Liber II Maccabaeorum 6, 23)

  • At ille respondens patria voce dixit: “Non faciam”. Propter quod et iste, sequenti loco, tormenta suscepit sicut primus. (Liber II Maccabaeorum 7, 8)

  • at ille respiciens in eum dixit: “Potestatem inter homines habens, cum sis corruptibilis, facis, quod vis; noli autem putare genus nostrum a Deo esse derelictum; (Liber II Maccabaeorum 7, 16)

  • et si nobis propter increpationem et correptionem ille vivens Dominus noster modicum iratus est, sed iterum reconciliabitur servis suis. (Liber II Maccabaeorum 7, 33)

  • At ille velociter sumpsit Nicanorem Patrocli de primoribus amicis et misit, datis ei de permixtis gentibus armatis non minus viginti milibus, ut universum Iudaeorum genus deleret; adiunxit autem ei et Gorgiam virum militarem et in bellicis rebus expertum. (Liber II Maccabaeorum 8, 9)

  • Ille vero nullo modo ab arrogantia cessabat; super hoc autem superbia repletus erat, ignem spirans animo in Iudaeos et praecipiens iter accelerari. Contigit autem, ut et ille caderet de curru, qui ferebatur impetu, et gravi lapsu corruens in omnibus corporis membris vexaretur. (Liber II Maccabaeorum 9, 7)

  • Quod cum ille cognovit fortiter se a viro astutia praeventum, venit ad maximum et sanctum templum et sacerdotibus solitas hostias offerentibus iussit sibi tradi virum. (Liber II Maccabaeorum 14, 31)

  • ille infelix interrogavit, si est potens in caelo, qui imperavit agi diem sabbatorum. (Liber II Maccabaeorum 15, 3)

  • at ille ait: “Et ego potens sum super terram, qui impero sumi arma et negotia regis impleri”. Tamen non obtinuit, ut nefarium consilium perficeret. (Liber II Maccabaeorum 15, 5)

  • Et praecepit ille, qui per omnia corpore et animo primus fuerat in certamine pro civibus, qui iuventutis benevolentiam in suam gentem conservaverat, caput Nicanoris abscindi et manum cum umero, ac Hierosolymam perferri. (Liber II Maccabaeorum 15, 30)

  • Ne moliaris amico tuo malum, cum ille apud te sedeat cum fiducia. (Liber Proverbiorum 3, 29)

  • Qui corripit hominem, gratiam postea inveniet magis quam ille, qui lingua blanditur. (Liber Proverbiorum 28, 23)


"Rezai e continuai a rezar para não ficardes entorpecidos". São Padre Pio de Pietrelcina