Fondare 22 Risultati per: Iabes
Misit ergo David nuntios ad viros Iabes Galaad dixitque ad eos: “Benedicti vos Domino, qui fecistis misericordiam hanc cum domino vestro Saul et sepelistis eum. (Liber II Samuelis 2, 5)
Et abiit David et tulit ossa Saul et ossa Ionathan filii eius a civibus Iabes Galaad, qui furati fuerant ea de platea Bethsan, in qua suspenderant eos Philisthim, cum interfecissent Saul in Gelboe, (Liber II Samuelis 21, 12)
Coniuravit autem contra eum Sellum filius Iabes percussitque eum in Ieblaam et interfecit; regnavitque pro eo. (Liber II Regum 15, 10)
Sellum filius Iabes regnavit tricesimo nono anno Azariae regis Iudae; regnavit autem uno mense in Samaria. (Liber II Regum 15, 13)
Et ascendit Manahem filius Gadi de Thersa venitque Samariam et percussit Sellum filium Iabes in Samaria et interfecit eum; regnavitque pro eo. (Liber II Regum 15, 14)
cognationes quoque de Cariathsepher habitantes in Iabes: Therathaei, Semathaei et Suchathaei. Hi sunt Cinaei, qui orti sunt de Ammath patre domus Rechab. (Liber I Paralipomenon 2, 55)
Fuit autem Iabes inclitus prae fratribus suis; et mater eius vocavit nomen illius Iabes dicens: “Quia peperi eum in dolore”. (Liber I Paralipomenon 4, 9)
Invocavit vero Iabes Deum Israel dicens: “Si benedicens benedixeris mihi et dilataveris terminos meos, et fuerit manus tua mecum, et feceris me a malitia non opprimi!”. Et praestitit Deus quae precatus est. (Liber I Paralipomenon 4, 10)
Hoc cum audissent viri Iabes Galaad, omnia scilicet quae Philisthim fecerunt super Saul, (Liber I Paralipomenon 10, 11)
consurrexerunt omnes viri fortes et tulerunt cadavera Saul et filiorum eius attuleruntque ea in Iabes et sepelierunt ossa eorum subter quercum, quae erat in Iabes, et ieiunaverunt septem diebus. (Liber I Paralipomenon 10, 12)