Fondare 448 Risultati per: Homo
Melior est homo, qui abscondit stultitiam suam, quam homo, qui abscondit sapientiam suam. Sapientia enim abscondita et thesaurus invisibilis, quae utilitas in utrisque? (Liber Ecclesiasticus 41, 17)
Et ante tempus dormitionis aeternae testimonium praebuit in conspectu Domini et christi eius: “Pecunias et usque ad calceamenta ab omni carne non accepi”; et non accusavit illum homo. (Liber Ecclesiasticus 46, 22)
Neque ut Ioseph natus est homo, princeps fratrum, firmamentum gentis; (Liber Ecclesiasticus 49, 17)
Et incurvavit se homo, et humiliatus est vir: ne dimittas eis. (Liber Isaiae 2, 9)
In die illa proiciet homo idola sua argentea et simulacra sua aurea, quae fecerat sibi, ut adoraret, ad talpas et vespertiliones. (Liber Isaiae 2, 20)
Et incurvabitur homo, et humiliabitur vir, et oculi sublimium deprimentur; (Liber Isaiae 5, 15)
Et erit in die illa: nutriet homo vitulam et duas oves (Liber Isaiae 7, 21)
Pretiosior erit vir auro, et homo mundo obryzo. (Liber Isaiae 13, 12)
In die illa attendet homo ad factorem suum, et oculi eius ad Sanctum Israel respicient; (Liber Isaiae 17, 7)
Ecce Dominus vehementer proiciet te, homo, violenter te apprehendens. (Liber Isaiae 22, 17)
Aegyptius homo et non Deus, et equi eorum caro et non spiritus; et Dominus inclinabit manum suam, et corruet auxiliator, et cadet, cui praestatur auxilium, simulque omnes consumentur. (Liber Isaiae 31, 3)
Ecce confidis super baculum arundineum confractum istum, super Aegyptum; cui si innixus fuerit homo, intrabit in manum eius et perforabit eam: sic pharao rex Aegypti omnibus, qui confidunt in eo. (Liber Isaiae 36, 6)