Fondare 448 Risultati per: Homo
Homo autem occidit quidem per malitiam suam et spiritum, qui exierit, restituere non potest, nec liberare animam, quae recepta est. (Liber Sapientiae 16, 14)
Simili autem poena servus cum domino afflictus est, et popularis homo regi similia passus; (Liber Sapientiae 18, 11)
Properans enim homo sine querela propugnavit, proferens servitutis suae scutum: orationem et per incensum deprecationem; restitit irae et finem imposuit necessitati, ostendens quoniam tuus est famulus. (Liber Sapientiae 18, 21)
Terribilis est in civitate sua homo linguosus, et temerarius in verbo suo odibilis erit. (Liber Ecclesiasticus 9, 25)
Cum enim morietur homo, hereditabit serpentes et bestias et vermes. (Liber Ecclesiasticus 10, 13)
Est pauper, qui honoratur propter disciplinam et timorem suum, et est homo, qui honorificatur propter substantiam suam. (Liber Ecclesiasticus 10, 33)
Est homo laborans et festinans et dolens et tanto magis non abundabit. (Liber Ecclesiasticus 11, 11)
Est homo marcidus egens susceptione, plus deficiens virtute et abundans paupertate; (Liber Ecclesiasticus 11, 12)
A scintilla una augentur carbones, et ab uno doloso augetur sanguis; homo vero peccator sanguini insidiatur. (Liber Ecclesiasticus 11, 34)
Omne animal diligit simile sibi: sic et omnis homo proximum sibi. (Liber Ecclesiasticus 13, 19)
Omnis caro ad similem sibi coniungetur, et omnis homo simili sui sociabitur. (Liber Ecclesiasticus 13, 20)
cum consummaverit homo, tunc incipiet et, cum quieverit, aporiabitur. (Liber Ecclesiasticus 18, 6)