Fondare 336 Risultati per: Hominis
Et dixit ad me: “Certe vidisti, fili hominis; adhuc videbis abominationes maiores his”. (Prophetia Ezechielis 8, 15)
Et dixit ad me: “Certe vidisti, fili hominis; numquid parum est hoc domui Iudae, ut facerent abominationes istas, quas fecerunt hic, quia replentes terram iniquitate iterum irritaverunt me et ecce applicant ramum ad nares suas. (Prophetia Ezechielis 8, 17)
Et apparuit in cherubim similitudo manus hominis subtus pennas eorum, (Prophetia Ezechielis 10, 8)
Quattuor autem facies habebat unumquodque: facies prima facies cherub, et facies secunda facies hominis, et tertia facies leonis, et quarta facies aquilae. (Prophetia Ezechielis 10, 14)
Quattuor per quattuor vultus unicuique, et quattuor alae unicuique, et similitudo manus hominis sub alis eorum; (Prophetia Ezechielis 10, 21)
Dixitque ad me: “Fili hominis, hi sunt viri, qui cogitant iniquitatem et tractant consilium pessimum in urbe ista (Prophetia Ezechielis 11, 2)
Idcirco vaticinare de eis; vaticinare, fili hominis”. (Prophetia Ezechielis 11, 4)
“Fili hominis, fratres tui, fratres tui, viri propinqui tui et omnis domus Israel, universi, quibus dixerunt habitatores Ierusalem: “Longe sunt a Domino; nobis data est terra in possessionem”. (Prophetia Ezechielis 11, 15)
“Fili hominis, in medio domus exasperantis tu habitas, qui oculos habent ad videndum et non vident, et aures ad audiendum et non audiunt, quia domus exasperans est. (Prophetia Ezechielis 12, 2)
Tu ergo, fili hominis, fac tibi vasa transmigrationis et transmigrabis per diem coram eis; transmigrabis autem de loco tuo ad locum alterum in conspectu eorum, si forte aspiciant, quia domus exasperans est. (Prophetia Ezechielis 12, 3)
“Fili hominis, numquid non dixerunt ad te domus Israel, domus exasperans: “Quid tu facis?”. (Prophetia Ezechielis 12, 9)
“Fili hominis, panem tuum in conturbatione comede; sed et aquam tuam in trepidatione et sollicitudine bibe. (Prophetia Ezechielis 12, 18)