Fondare 112 Risultati per: Hit
Respondens autem Doeg Idumaeus, qui assistebat cum servis Saul: “Vidi, inquit, filium Isai in Nob apud Achimelech filium Achitob; (Liber I Samuelis 22, 9)
Misit ergo rex ad accersendum Achimelech sacerdotem filium Achitob et omnem domum patris eius, sacerdotum, qui erant in Nob; qui venerunt universi ad regem. (Liber I Samuelis 22, 11)
Et ait Saul: “Audi, fili Achitob”. Qui respondit: “Praesto sum, domine”. (Liber I Samuelis 22, 12)
Evadens autem unus filius Achimelech filii Achitob, cuius nomen erat Abiathar, fugit ad David (Liber I Samuelis 22, 20)
Duo autem viri duces turmarum erant filio Saul, nomen uni Baana et nomen alteri Rechab filii Remmon Berothitae de filiis Beniamin; siquidem et Beroth reputata est in Beniamin. (Liber II Samuelis 4, 2)
Fugerant enim Berothitae in Getthaim, factique sunt ibi advenae usque in tempus hoc. (Liber II Samuelis 4, 3)
Venientes igitur filii Remmon Berothitae, Rechab et Baana, ingressi sunt, fervente die, domum Isbaal, qui dormiebat super stratum suum meridie; et ostiaria domus purgans triticum obdormivit. (Liber II Samuelis 4, 5)
Respondens autem David Rechab et Baana fratri eius filiis Remmon Berothitae dixit ad eos: “Vivit Dominus, qui eruit animam meam de omni angustia, (Liber II Samuelis 4, 9)
et Sadoc filius Achitob et Abiathar filius Achimelech sacerdotes, et Saraias scriba. (Liber II Samuelis 8, 17)
Accersivit quoque Absalom, cum immolaret victimas, Achitophel Gilonitem consiliarium David de civitate sua Gilo. Et facta est coniuratio valida; populusque concurrens augebatur cum Absalom. (Liber II Samuelis 15, 12)
Nuntiatum est autem David quod et Achitophel esset in coniuratione cum Absalom; dixitque David: “Infatua, quaeso, Domine, consilium Achitophel”. (Liber II Samuelis 15, 31)
Cumque ascendisset David summitatem montis, in quo adorabatur Deus, ecce occurrit ei Chusai Arachites, scissa veste et terra pleno capite. (Liber II Samuelis 15, 32)