Fondare 30 Risultati per: Heli

  • Et ascendebat vir ille de civitate sua singulis annis, ut adoraret et sacrificaret Domino exercituum in Silo. Erant autem ibi duo filii Heli, Ophni et Phinees, sacerdotes Domini. (Liber I Samuelis 1, 3)

  • Surrexit autem Anna, postquam comederant et biberant in Silo, et Heli sacerdote sedente super sellam ante postes templi Domini. (Liber I Samuelis 1, 9)

  • Factum est ergo, cum illa multiplicaret preces coram Domino, ut Heli observaret os eius. (Liber I Samuelis 1, 12)

  • Porro Anna loquebatur in corde suo; tantumque labia illius movebantur, et vox penitus non audiebatur. Aestimavit igitur eam Heli temulentam (Liber I Samuelis 1, 13)

  • Tunc Heli ait ei: “Vade in pace, et Deus Israel det tibi petitionem, quam rogasti eum”. (Liber I Samuelis 1, 17)

  • Et immolaverunt vitulum et obtulerunt puerum Heli, (Liber I Samuelis 1, 25)

  • Et abiit Elcana in Rama in domum suam. Puer autem erat minister in conspectu Domini ante faciem Heli sacerdotis. (Liber I Samuelis 2, 11)

  • Porro filii Heli filii Belial nescientes Dominum (Liber I Samuelis 2, 12)

  • Et benedicebat Heli Elcanae et uxori eius dicebatque: “Reddat tibi Dominus semen de muliere hac pro petitione, quae postulata est pro Domino”. Et abierunt in locum suum. (Liber I Samuelis 2, 20)

  • Heli autem erat senex valde et audivit omnia, quae faciebant filii sui universo Israeli et quomodo dormiebant cum mulieribus, quae ministrabant ad ostium tabernaculi, (Liber I Samuelis 2, 22)

  • Venit autem vir Dei ad Heli et ait ad eum: “Haec dicit Dominus: Numquid non aperte revelatus sum domui patris tui, cum esset in Aegypto in domo pharaonis? (Liber I Samuelis 2, 27)

  • Puer autem Samuel ministrabat Domino coram Heli. Et sermo Domini erat pretiosus in diebus illis: non erat visio frequens. (Liber I Samuelis 3, 1)


“O bem dura eternamente.” São Padre Pio de Pietrelcina