Fondare 586 Risultati per: Gat
At Maccabaeus videns secum austerius agere Nicanorem et consuetum occursum ferocius exhibentem, intellegens non ex optimo esse austeritatem, non paucis suorum congregatis, occultavit se a Nicanore. (Liber II Maccabaeorum 14, 30)
Sicut enim vinum solummodo bibere, similiter autem rursus et aquam, contrarium est, quemadmodum autem vinum aquae contemperatum iam et delectabilem gratiam perficit, huiusmodi etiam structura sermonis delectat aures eorum, quibus contingat compositionem legere. Hic autem erit finis. (Liber II Maccabaeorum 15, 39)
Sanitas quippe erit umbilico tuo, et irrigatio ossibus tuis. (Liber Proverbiorum 3, 8)
parat in aestate cibum sibi et congregat in messe, quod comedat. (Liber Proverbiorum 6, 8)
Plagam et ignominiam congregat sibi, et opprobrium illius non delebitur. (Liber Proverbiorum 6, 33)
donec transfigat sagitta iecur eius; velut si avis festinet ad laqueum et nescit quod de periculo animae illius agitur. (Liber Proverbiorum 7, 23)
Qui congregat in messe, filius sapiens est; qui autem stertit aestate, filius confusionis. (Liber Proverbiorum 10, 5)
Qui instanter quaerit bonum, quaerit beneplacitum; qui autem investigator malorum est, haec advenient ei. (Liber Proverbiorum 11, 27)
Qui contemnit verbum, ipse se obligat; qui autem timet praeceptum, retribuetur ei. (Liber Proverbiorum 13, 13)
Nuntius impius cadet in malum, legatus autem fidelis sanitas. (Liber Proverbiorum 13, 17)
Vir iracundus provocat rixas; qui patiens est, mitigat lites. (Liber Proverbiorum 15, 18)
Doctrina viri mitigat iram eius, et gloria eius est iniqua praetergredi. (Liber Proverbiorum 19, 11)