Fondare 586 Risultati per: Gat
Et appropinquaverunt dies Matthathiae moriendi, et dixit filiis suis: “Nunc confirmata est superbia et castigatio et tempus eversionis et ira indignationis. (Liber I Maccabaeorum 2, 49)
Et audivit Seron, princeps exercitus Syriae, quod congregavit Iudas congregationem et convocationem fidelium secum et egredientium in proelium, (Liber I Maccabaeorum 3, 13)
Ut autem viderunt exercitum venientem sibi obviam dixerunt Iudae: “Quomodo poterimus pauci pugnare contra multitudinem tantam, fortem, et nos fatigati sumus ieiunio hodie?”. (Liber I Maccabaeorum 3, 17)
Et congregatus est conventus, ut essent parati in proelium et ut orarent et peterent misericordiam et miserationes. (Liber I Maccabaeorum 3, 44)
Et congregati sunt et venerunt in Maspha contra Ierusalem, quia in Maspha erat antea locus orationis Israeli; (Liber I Maccabaeorum 3, 46)
Et congregatus est omnis exercitus, et ascenderunt in montem Sion. (Liber I Maccabaeorum 4, 37)
Et congregatae sunt gentes, quae sunt in Galaad, adversus Israel, qui erant in finibus eorum, ut tollerent eos; et fugerunt in Datheman munitionem (Liber I Maccabaeorum 5, 9)
et miserunt litteras ad Iudam et fratres eius dicentes: “Congregatae sunt adversum nos gentes per circuitum, ut nos auferant, (Liber I Maccabaeorum 5, 10)
et fugati sunt Iosephus et Azarias et impulsi sunt usque in fines Iudaeae, et ceciderunt illo die de populo Israel ad duo milia viri; et facta est fuga magna in populo, (Liber I Maccabaeorum 5, 60)
Et venit, qui nuntiaret ei in Perside quia fugata sunt castra, quae iverant in terram Iudae, (Liber I Maccabaeorum 6, 5)
et quia abiit Lysias cum virtute forti in primis et fugatus est a facie eorum, et invaluerunt armis et viribus et spoliis multis, quae ceperunt de castris quae exciderunt, (Liber I Maccabaeorum 6, 6)
Et convenerunt ad Alcimum et Bacchidem congregatio scribarum requirere iusta; (Liber I Maccabaeorum 7, 12)