Fondare 586 Risultati per: Gat
Dixerunt ergo ei servi sui: “Quaeratur domino nostro regi adulescentula virgo et stet coram rege et curam eius agat dormiatque in sinu tuo et calefaciat dominum nostrum regem”. (Liber I Regum 1, 2)
et ungat eum ibi Sadoc sacerdos et Nathan propheta in regem super Israel, et canetis bucina atque dicetis: “Vivat rex Salomon!”. (Liber I Regum 1, 34)
Venit autem Roboam in Sichem; illuc enim congregatus erat omnis Israel ad constituendum eum regem. (Liber I Regum 12, 1)
Factum est autem cum audisset omnis Israel quod reversus esset Ieroboam, miserunt et vocaverunt eum, congregato coetu, et constituerunt eum regem super omnem Israel; nec secutus est quisquam domum David praeter tribum Iudae solam. (Liber I Regum 12, 20)
Cumque venissent, vocaverunt portarios civitatis et narraverunt eis dicentes: “Ivimus ad castra Syriae et nullum ibidem repperimus hominum nisi equos et asinos alligatos et tentoria, sicut erant”. (Liber II Regum 7, 10)
Pervagatusque est omnem terram et ascendens Samariam obsedit eam tribus annis. (Liber II Regum 17, 5)
Qui misit, et congregati sunt ad eum omnes senes Iudae et Ierusalem; (Liber II Regum 23, 1)
Filii Eliphaz: Theman, Omar, Sepho, Gatham, Cenez, Thamna, Amalec. (Liber I Paralipomenon 1, 36)
Congregatus est igitur omnis Israel ad David in Hebron dicens: “Os tuum sumus et caro tua. (Liber I Paralipomenon 11, 1)
iste fuit cum David in Aphesdommim, quando Philisthim congregati sunt ad locum illum in proelium. Et erat ager regionis illius plenus hordeo, fugeratque populus a facie Philisthinorum. (Liber I Paralipomenon 11, 13)
Egressusque est David obviam eis et ait: “Si pacifice venistis ad me, ut auxiliemini mihi, cor meum iungatur vobis; si autem insidiamini mihi pro adversariis meis, cum ego iniquitatem in manibus non habeam, videat Deus patrum nostrorum et iudicet”. (Liber I Paralipomenon 12, 18)
Divulgatumque est nomen David in universis regionibus, et Dominus dedit pavorem eius super omnes gentes. (Liber I Paralipomenon 14, 17)