Fondare 412 Risultati per: Fructus Spiritus
Spiritus enim diligens hominem est sapientia et non absolvet maledicum a labiis suis, quoniam renum illius testis est Deus et cordis illius scrutator verus et linguae eius auditor; (Liber Sapientiae 1, 6)
quoniam spiritus Domini replevit orbem terrarum, et ipse, qui continet omnia, scientiam habet vocis. (Liber Sapientiae 1, 7)
qua exstincta, cinis fiet corpus nostrum, et spiritus diffundetur tamquam mollis aer. (Liber Sapientiae 2, 3)
Bonorum enim laborum gloriosus est fructus; et, quae non concidat, radix sapientiae. (Liber Sapientiae 3, 15)
Confringentur rami inconsummati, et fructus illorum inutilis et acerbus ad manducandum et ad nihilum aptus. (Liber Sapientiae 4, 5)
dicentes intra se, paenitentiam agentes et prae angustia spiritus gementes: (Liber Sapientiae 5, 3)
Contra illos stabit spiritus virtutis et tamquam turbo dissipabit illos. Et ad eremum perducet omnem terram iniquitas, et malignitas evertet sedes potentium. (Liber Sapientiae 5, 23)
Propter hoc optavi, et datus est mihi sensus; et invocavi, et venit in me spiritus sapientiae. (Liber Sapientiae 7, 7)
Est enim in illa spiritus intellegens, sanctus, unicus, multiplex, subtilis, mobilis, perspicuus, incoinquinatus, lucidus, innocens, amans bonum, acutus, (Liber Sapientiae 7, 22)
quem nihil vetat, benefaciens, humanus, benignus, stabilis, certus, securus, omnem habens virtutem, omnia prospiciens et penetrans omnes spiritus intellegibiles, mundos, subtilissimos. (Liber Sapientiae 7, 23)
cuius adhuc in testimonium nequitiae fumigabunda constat deserta terra, et incertis temporibus fructus habentes arbores, et incredibilis animae memoria stans figmentum salis. (Liber Sapientiae 10, 7)
Incorruptibilis enim spiritus tuus est in omnibus. (Liber Sapientiae 12, 1)