Fondare 877 Risultati per: Filius Dei
Et praeparate vos per familias vestras in divisionibus singulis, sicut scripsit David rex Israel, et descripsit Salomon filius eius; (Liber II Paralipomenon 35, 4)
Reliqua autem gestorum Ioachim et abominationum eius, quas operatus est, et quae inventa sunt contra eum, continentur in libro regum Israel et Iudae. Regnavitque autem Ioachin filius eius pro eo. (Liber II Paralipomenon 36, 8)
Et surrexit Iesua filius Iosedec et fratres eius sacerdotes et Zorobabel filius Salathiel et fratres eius et aedificaverunt altare Dei Israel, ut offerrent in eo holocautomata, sicut scriptum est in lege Moysi viri Dei. (Liber Esdrae 3, 2)
Anno autem secundo adventus eorum ad templum Dei in Ierusalem mense secundo, coeperunt Zorobabel filius Salathiel et Iesua filius Iosedec et reliqui de fratribus eorum sacerdotes et Levitae et omnes, qui venerant de captivitate in Ierusalem, et constituerunt Levitas a viginti annis et supra, ut dirigerent opus templi Domini. (Liber Esdrae 3, 8)
Prophetae autem Aggaeus et Zacharias filius Addo propheta verunt ad Iudaeos, qui erant in Iudaea et Ierusalem, in nomine Dei Israel, quod erat super eos. (Liber Esdrae 5, 1)
Tunc surrexerunt Zorobabel filius Salathiel et Iesua filius Iosedec et coeperunt aedificare templum Dei in Ierusalem; prophetae autem Dei adiuvabant eos. (Liber Esdrae 5, 2)
De filiis Phinees, Gersom. De filiis Ithamar, Daniel. De filiis David, Hattus filius Secheniae. (Liber Esdrae 8, 2)
De filiis Phahathmoab, Elioenai filius Zaraiae, et cum eo ducenti viri. (Liber Esdrae 8, 4)
De filiis Zethua, Sechenia filius Iahaziel, et cum eo trecenti viri. (Liber Esdrae 8, 5)
De filiis Adin, Ebed filius Ionathan, et cum eo quinquaginta viri. (Liber Esdrae 8, 6)
De filiis Elam, Iesaias filius Athaliae, et cum eo septuaginta viri. (Liber Esdrae 8, 7)
De filiis Saphatiae, Zabadia filius Michael, et cum eo octoginta viri. (Liber Esdrae 8, 8)