Fondare 877 Risultati per: Filius Dei
Operi autem rustico et agricolis, qui exercebant terram, praeerat Ezri filius Chelub. (Liber I Paralipomenon 27, 26)
Porro armentis, quae pascebantur in Saron, praepositus fuit Setrai Saronites, et super boves in vallibus Saphat filius Adli. (Liber I Paralipomenon 27, 29)
Ionathan autem patruus David consiliarius, vir prudens et litteratus, ipse et Iahiel filius Hachamonitis erant cum filiis regis. (Liber I Paralipomenon 27, 32)
post Achitophel fuit Ioiada filius Banaiae et Abiathar. Princeps autem exercitus regis erat Ioab. (Liber I Paralipomenon 27, 34)
Dixitque mihi: “Salomon filius tuus aedificabit domum meam et atria mea; ipsum enim elegi mihi in filium, et ego ero ei in patrem. (Liber I Paralipomenon 28, 6)
Igitur David filius Isai regnavit super universum Israel; (Liber I Paralipomenon 29, 26)
Et mortuus est in senectute bona plenus dierum et divitiis et gloria; et regnavit Salomon filius eius pro eo. (Liber I Paralipomenon 29, 28)
Confortatus est ergo Salomon filius David in regno suo, et Dominus Deus eius erat cum eo et magnificavit eum in excelsum. (Liber II Paralipomenon 1, 1)
altare quoque aeneum, quod fabricatus fuerat Beseleel filius Uri filii Hur, ibi erat coram tabernaculo Domini; ibique requisivit eum Salomon et omnis ecclesia. (Liber II Paralipomenon 1, 5)
sed non tu aedificabis domum, verum filius tuus, qui egredietur de lumbis tuis, ipse aedificabit domum nomini meo”. (Liber II Paralipomenon 6, 9)
dormivitque cum patribus suis, et sepelierunt eum in civitate David patris eius. Regnavitque Roboam filius eius pro eo. (Liber II Paralipomenon 9, 31)
Quod cum audisset Ieroboam filius Nabat, qui erat in Aegypto — fugerat quippe illuc ante Salomonem — statim reversus est; (Liber II Paralipomenon 10, 2)