Fondare 877 Risultati per: Filius Dei
Eliphalet filius Aasbai Maachathitae, Eliam filius Achitophel Gilonites, (Liber II Samuelis 23, 34)
Igal filius Nathan de Soba, Bani de Gad, (Liber II Samuelis 23, 36)
Adonias autem filius Haggith elevabatur dicens: “Ego regnabo!”. Fecitque sibi currum et equites et quinquaginta viros, qui ante eum currerent. (Liber I Regum 1, 5)
Sadoc vero sacerdos et Banaias filius Ioiadae et Nathan propheta et Semei et Rei et robur exercitus David non erat cum Adonia. (Liber I Regum 1, 8)
Dixit itaque Nathan ad Bethsabee matrem Salomonis: “Num audisti quod regnaverit Adonias filius Haggith, et dominus noster David hoc ignorat? (Liber I Regum 1, 11)
Vade et ingredere ad regem David et dic ei: Nonne tu, domine mi rex, iurasti mihi ancillae tuae dicens: “Salomon filius tuus regnabit post me et ipse sedebit in solio meo”? Quare ergo regnat Adonias? (Liber I Regum 1, 13)
Quae respondens ait: “Domine mi, tu iurasti per Dominum Deum tuum ancillae tuae: “Salomon filius tuus regnabit post me, et ipse sedebit in solio meo”; (Liber I Regum 1, 17)
Eritque, cum dormierit dominus meus rex cum patribus suis, erimus ego et filius meus Salomon peccatores”. (Liber I Regum 1, 21)
quia, sicut iuravi tibi per Dominum, Deum Israel, dicens: Salomon filius tuus regnabit post me et ipse sedebit super solium meum pro me, sic faciam hodie”. (Liber I Regum 1, 30)
Et respondit Banaias filius Ioiadae regi dicens: “Amen, sic loquatur Dominus Deus domini mei regis. (Liber I Regum 1, 36)
Descendit ergo Sadoc sacerdos et Nathan propheta et Banaias filius Ioiadae et Cherethi et Phelethi, et imposuerunt Salomonem super mulam regis David et adduxerunt eum in Gihon. (Liber I Regum 1, 38)
Adhuc illo loquente, Ionathan filius Abiathar sacerdotis venit; cui dixit Adonias: “Ingredere, quia vir strenuus es et bona nuntians”. (Liber I Regum 1, 42)