Fondare 1389 Risultati per: Filii
Et nunc sicut caro fratrum nostrorum sic caro nostra est, et sicut filii eorum ita et filii nostri; ecce nos subiugamus filios nostros et filias nostras in servitutem, et de filiabus nostris quaedam iam in servitute subiugatae sunt, nec habemus unde possint redimi, quia agros nostros et vineas nostras alii possident”. (Liber Nehemiae 5, 5)
Et ingressus sum domum Semeiae filii Dalaiae filii Meetabel, ubi erat detentus. Qui ait: “Tractemus nobiscum in domo Dei, in medio templi, et claudamus portas aedis, quia venturi sunt, ut interficiant te; utique nocte venturi sunt ad occidendum te”. (Liber Nehemiae 6, 10)
Multi enim in Iudaea coniurationem fecerunt cum eo, quia gener erat Secheniae filii Area, et Iohanan filius eius acceperat filiam Mosollam filii Barachiae. (Liber Nehemiae 6, 18)
Isti filii provinciae, qui ascenderunt de captivitate migrantium, quos transtulerat Nabuchodonosor rex Babylonis, et reversi sunt in Ierusalem et in Iudaeam unusquisque in civitatem suam. (Liber Nehemiae 7, 6)
filii Pharos duo milia centum septuaginta duo; (Liber Nehemiae 7, 8)
filii Saphatia trecenti septuaginta duo; (Liber Nehemiae 7, 9)
filii Area sescenti quinquaginta duo; (Liber Nehemiae 7, 10)
filii Phahathmoab, hi sunt filii Iesua et Ioab, duo milia octingenti decem et octo; (Liber Nehemiae 7, 11)
filii Elam mille ducenti quinquaginta quattuor; (Liber Nehemiae 7, 12)
filii Zethua octingenti quadraginta quinque; (Liber Nehemiae 7, 13)
filii Zachai septingenti sexaginta; (Liber Nehemiae 7, 14)
filii Bennui sescenti quadraginta octo; (Liber Nehemiae 7, 15)