Fondare 641 Risultati per: Fiduciam In Deum
Et nolebat per multum tempus; post haec autem dixit intra se: “Etsi Deum non timeo nec hominem revereor, (Evangelium secundum Lucam 18, 4)
Ait autem illis: “Quae impossibilia sunt apud homi nes, possibilia sunt apud Deum”. (Evangelium secundum Lucam 18, 27)
Et Iesus dixit illi: “Respice! Fides tua te salvum fecit”. 43 Et confestim vidit et sequebatur illum magnificans Deum. Et omnis plebs, ut vidit, dedit laudem Deo. (Evangelium secundum Lucam 18, 42)
Et cum appropinquaret iam ad descensum montis Oliveti, coeperunt omnis multitudo discipulorum gaudentes laudare Deum voce magna super omnibus, quas viderant, virtutibus (Evangelium secundum Lucam 19, 37)
Quia vero resurgant mortui, et Moyses ostendit secus rubum, sicut dicit: “Dominum Deum Abraham et Deum Isaac et Deum Iacob”. (Evangelium secundum Lucam 20, 37)
Respondens autem alter increpabat illum dicens: “Neque tu times Deum, quod in eadem damnatione es? (Evangelium secundum Lucam 23, 40)
Videns autem centurio, quod factum fuerat, glorificavit Deum dicens: “Vere hic homo iustus erat!”. (Evangelium secundum Lucam 23, 47)
et erant semper in templo benedicentes Deum. (Evangelium secundum Lucam 24, 53)
In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. (Evangelium secundum Ioannem 1, 1)
Hoc erat in principio apud Deum. (Evangelium secundum Ioannem 1, 2)
Deum nemo vidit umquam; unigenitus Deus, qui est in sinum Patris, ipse enarravit. (Evangelium secundum Ioannem 1, 18)
Propterea ergo magis quaerebant eum Iudaei interficere, quia non solum solvebat sabbatum, sed et Patrem suum dicebat Deum, aequalem se faciens Deo. (Evangelium secundum Ioannem 5, 18)