Fondare 699 Risultati per: Fide Ad Deum
Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 8)
Videntes autem turbae timuerunt et glorificaverunt Deum, qui dedit potestatem talem hominibus. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 8)
ita ut turba miraretur videntes mutos loquentes, debiles sanos et claudos ambulantes et caecos videntes. Et magnificabant Deum Israel. (Evangelium secundum Matthaeum 15, 31)
Aspiciens autem Iesus dixit illis: “Apud homines hoc impossibile est, apud Deum autem omnia possibilia sunt”. (Evangelium secundum Matthaeum 19, 26)
Ait autem illi: “Diliges Dominum Deum tuum in toto corde tuo et in tota anima tua et in tota mente tua: (Evangelium secundum Matthaeum 22, 37)
Iesus autem tacebat. Et princeps sacerdotum ait illi: “Adiuro te per Deum vivum, ut dicas nobis, si tu es Christus Filius Dei”. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 63)
Et surrexit et protinus sublato grabato abiit coram omnibus, ita ut admirarentur omnes et glorificarent Deum dicentes: “Numquam sic vidimus!”. (Evangelium secundum Marcum 2, 12)
et clamans voce magna dicit: “Quid mihi et tibi, Iesu, fili Dei Altissimi? Adiuro te per Deum, ne me torqueas”. (Evangelium secundum Marcum 5, 7)
Intuens illos Iesus ait: “Apud homines impossibile est sed non apud Deum: omnia enim possibilia sunt apud Deum”. (Evangelium secundum Marcum 10, 27)
et diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota mente tua et ex tota virtute tua”. (Evangelium secundum Marcum 12, 30)
Erant autem iusti ambo ante Deum, incedentes in omnibus mandatis et iustificationibus Domini, irreprehensibiles. (Evangelium secundum Lucam 1, 6)
Factum est autem, cum sacerdotio fungeretur in ordine vicis suae ante Deum, (Evangelium secundum Lucam 1, 8)