Fondare 123 Risultati per: Facti

  • Habitatores earum breviata manu contremuerunt et confusi sunt; facti sunt sicut fenum agri et gramen viride et herba tectorum, quae exaruit a facie austri. (Liber Isaiae 37, 27)

  • Ipse autem populus direptus et vastatus; in foveis conclusi omnes, et in domibus carcerum absconditi sunt. Facti sunt in rapinam, nec est qui eruat; in direptionem, nec est qui dicat: “Redde!”. (Liber Isaiae 42, 22)

  • Ecce facti sunt quasi stipula, ignis combussit eos. Non liberabunt seipsos de manu flammae; non sunt prunae, quibus calefiant, nec focus, ut sedeant ad eum. (Liber Isaiae 47, 14)

  • Facti sumus a saeculo, cum non dominareris nostri, neque invocaretur nomen tuum super nos. Utinam dirumperes caelos et descenderes! A facie tua montes defluerent. (Liber Isaiae 63, 19)

  • Et facti sumus ut immundus omnes nos, et quasi pannus inquinatus universae iustitiae nostrae; et marcuimus quasi folium universi, et iniquitates nostrae quasi ventus abstulerunt nos. (Liber Isaiae 64, 5)

  • Haec dicit Dominus: Quid invenerunt patres vestri in me iniquitatis, quia elongaverunt a me et ambulaverunt post vanitatem et vani facti sunt? (Liber Ieremiae 2, 5)

  • Ubi sunt dii tui, quos fecisti tibi? Surgant et liberent te in tempore afflictionis tuae; secundum numerum quippe civitatum tuarum facti sunt dii tui, Iuda. (Liber Ieremiae 2, 28)

  • quasi custodes agrorum facti sunt super eam in gyro, quia adversus me contumax erat”, dicit Dominus. (Liber Ieremiae 4, 17)

  • Equi impinguati et admissarii facti sunt: unusquisque ad uxorem proximi sui hinniebat. (Liber Ieremiae 5, 8)

  • Et in prophetis Ierusalem vidi horribilia: adulterium faciunt et in mendacio ambulant; et confortaverunt manus pessimorum, ut non converteretur unusquisque a malitia sua: facti sunt mihi omnes ut Sodoma, et habitatores eius quasi Gomorra”. (Liber Ieremiae 23, 14)

  • Cessaverunt fortes Babylonis a proelio, habitaverunt in praesidiis; devoratum est robur eorum, et facti sunt quasi mulieres; incensa sunt tabernacula eius, contriti sunt vectes eius. (Liber Ieremiae 51, 30)

  • BETH. Plorans plorat in nocte, et lacrimae eius in maxillis eius; non est qui consoletur eam ex omnibus caris eius: omnes amici eius spreverunt eam et facti sunt ei inimici. (Lamentationes 1, 2)


“O passado não conta mais para o Senhor. O que conta é o presente e estar atento e pronto para reparar o que foi feito.” São Padre Pio de Pietrelcina