Fondare 436 Risultati per: Faciem
Cum autem venisset Meribbaal filius Ionathan filii Saul ad David, corruit in faciem suam et adoravit. Dixitque David: “Meribbaal”. Qui respondit: “Adsum servus tuus”. (Liber II Samuelis 9, 6)
Et ait Urias ad David: “Arca et Israel et Iuda habitant in papilionibus, et dominus meus Ioab et servi domini mei super faciem terrae manent; et ego ingrediar domum meam, ut comedam et bibam et dormiam cum uxore mea? Per salutem tuam et per salutem animae tuae, non faciam rem hanc!”. (Liber II Samuelis 11, 11)
Cadensque Ioab super faciem suam in terram adoravit et benedixit regi. Et dixit Ioab: “Hodie intellexit servus tuus quia inveni gratiam in oculis tuis, domine mi rex; fecisti enim sermonem servi tui”. (Liber II Samuelis 14, 22)
Dixit autem rex: “Revertatur in domum suam et faciem meam non videat”. Reversus est itaque Absalom in domum suam et faciem regis non vidit. (Liber II Samuelis 14, 24)
Mansitque Absalom Ierusalem duobus annis et faciem regis non vidit. (Liber II Samuelis 14, 28)
Et respondit Absalom ad Ioab: “Misi ad te obsecrans, ut venires ad me, et mitterem te ad regem, ut diceres ei: “Quare veni de Gesur? Melius mihi erat adhuc ibi esse”. Obsecro ergo, ut videam faciem regis; quod si est in me iniquitas, interficiat me”. (Liber II Samuelis 14, 32)
Ingressus Ioab ad regem nuntiavit ei. Vocatusque Absalom intravit ad regem et adoravit super faciem in terra coram eo; osculatusque est rex Absalom. (Liber II Samuelis 14, 33)
Fuit autem ibi proelium dispersum super faciem omnis terrae; et multo plures erant, quos saltus consumpserat de populo, quam hi, quos voraverat gladius in die illa. (Liber II Samuelis 18, 8)
Nunc ergo petitionem unam deprecor a te; ne confundas faciem meam”. Quae dixit ad eum: “Loquere”. (Liber I Regum 2, 16)
Dixitque ei: “Petitionem unam parvulam ego deprecor a te; ne confundas faciem meam”. Dixit ei rex: “Pete, mater mi, neque enim fas est, ut avertam faciem tuam”. (Liber I Regum 2, 20)
Et porticus erat ante templum viginti cubitorum longitudinis iuxta mensuram latitudinis templi et habebat decem cubitos latitudinis ante faciem templi. (Liber I Regum 6, 3)
et malogranata quadringenta in duobus sertis, duos versus malogranatorum in sertis singulis, ad operiendos globos capitellorum, qui erant super faciem columnarum; (Liber I Regum 7, 42)